Christian worship
by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922
p. 479
nobis per quem meruistis. Psalmum : Beati inmaculati tamdiu psallis usque dum condite fuerint reliquie. Et subsistent cum silentio nihil canentes.
+ Et accipit episcopus chrisma et tangit per quattuor angulos loci ubi reliquiae positae fuerint, similitudinem crucis, et dicit : In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti pax tibi. Et respondit omnis populus : Et cum spiritu tuo. Sic similiter et in quattuor cornua altaris eundem sermonem repetit per unumquemque.
His expletis induit se episcopus planitam suam et procedunt levite de sacrario cum veste altaris et cooperiunt altare una cum episcopo, et dat ipse orationem ad consecrandum altare seu ipsa vestimenta, deinde omne ministerium altaris, sive patenam vel crucem.
Hec omnia expleta intrat episcopus in sacrario et venit mansionarius cum cereo accenso ante episcopum et petit orationem et dicit : Jube, domne, benedicere. Et dicit episcopus : Inluminet Dominus domum suam in sempiternum. Et respondent omnes : Amen. Et sic accenduntur a mansionariis candele in ecclesia. Et incipit cantor antiphonam ad introitum. Et procedit episcopus de sacrario cum ordinibus sacris, sicut mos est, et celebratur missarum sollemnia sicut in Sacramentorum continetur.
IX.
Ordo qualiter in Purificatione sanctae Mariae agendum est.
Ipsa autem die, aurora ascendente, procedunt omnes de universas diaconias sive de titulis cum letania + vel antiphonas psallendo, et cerea accensa portantes omnes in manibus per turmas suas, et veniunt in ecclesia sancti Adriani martyris et expectant pontificem. Interim ingreditur pontifex sacrario et induit se vestimentis nigris, et diaconi similiter
(i) tamdum.