Christian worship

by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922

p. 493

episcopus; similiter descendet, et non sedet, sed statim intrat intra cancellos intra Anastasim, id est intra speluncam, ubi et mature; et inde similiter primum facit orationem; sic benedicet fideles, et sic exiens de cancellos, similiter ei ad manum acceditur. Ita ergo et hora nona fit, sicuti et ad sexta.

3. Vespers.

Hora autem decima (quod appellant hic licinicon, nam nos dicimus lucernare), similiter se omnis multitudo colliget ad Anastasim, incenduntur omnes candelae et cerei, et fit lumen infinitum. Lumen autem de foris non affertur, sed de spelunca interiori eicitur, ubi noctu ac die semper lucerna lucet, id est de intro cancellos. Dicuntur etiam psalmi lucernares, sed et antiphonae diutius. Ecce et commonetur episcopus, et descendet, et sedet susum, nec non etiam et presbyteri sedent locis suis; dicuntur ymni vel antiphonae. Et at ubi perdicti fuerint juxta consuetudinem, lebat se episcopus, et stat ante cancellum, id est ante speluncam, et unus ex diaconibus facit commemorationem singulorum, sicut solet esse consuetudo. Et diacono dicente singulorum nomina, semper pisinni plurimi stant, respondentes semper: Kyrie eleyson, quod dicimus nos: Miserere Domine, quorum voces infinitae sunt. Et at ubi diaconus perdixerit omnia quae dicere habet, dicet orationem primum episcopus, et orat pro omnibus: et sic orant omnes, tam fideles, quam et cathecumini simul. Item mittet vocem diaconus ut unusquisque, quomodo stat, cathecuminus inclinet caput: et sic dicet episcopus stans benedictionem super cathecuminos. Item fit oratio, et denuo mittet diaconus vocem; et commonet ut unusquisque stans fidelium inclinent capita sua; item benedicet fideles episcopus, et sic fit missa Anastasi. Et incipient episcopo ad manum accedere singuli. Et postmodum de Anastasim usque ad Crucem [eum] ymnis ducitur episcopus; simul et omnis populus vadet. Ubi cum perventum fuerit, primum facit orationem, item benedicet cathecuminos, item fit alia

Δυχνικόν.