Christian worship

by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922

p. 494

oratio, item benedicit fideles. Et post hoc denuo tam episcopus quam omnis turba vadet denuo post Crucem, et ibi denuo similiter fit sicuti et ante Crucem. Et similiter ad manum episcopo acceditur sicut ad Anastasim, ita et ante Crucem, ita et post Crucem. Candelae autem vitreae ingentes ubique plurimae pendent, et cereofala plurima sunt, tam ante Anastasim quam etiam ante Crucem, sed et post Crucem. Finiuntur ergo haec omnia cum tenebris.

Haec operatio cotidie per dies sex ita habetur ad Crucem et ad Anastasim.

II.

SUNDAY OFFICES.

1. Vigil.

Septima autem die, id est dominica die, ante pullorum cantum colliget se omnis multitudo, quaecumque esse potest in eo loco ac si per Pascha, in basilica quae est loco juxta Anastasim, foras tamen, ubi luminaria per hoc ipsud pendent. Dum enim verentur ne ad pullorum cantum non occurrant, antecessus veniunt et ibi sedent. Et dicuntur ymni nec non et antiphonae, et fiunt orationes cata singulos ymnos vel antiphonas. Nam et presbyteri et diacones semper parati sunt in eo loco ad vigilias propter multitudinem quae se colliget. Consuetudo enim talis est, ut ante pullorum cantum loca sancta non aperiantur. Mox autem primus pullus cantaverit, statim descendet episcopus, et intrat intro speluncam ad Anastasim. Aperiuntur hostia omnia, et intrat omnis multitudo ad Anastasim, ubi jam luminaria infinita lucent. Et quemadmodum ingressus fuerit populus, dicet psalmum quicunque de presbyteris, et respondent omnes; post

Etheria means, it seems to me, that the multitude which assembled there was comparable with what is seen elsewhere on Easter Day.