Christian worship

by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922

p. 523

quid plura? putat se maximum peccatum incurrisse, qui in hisdem diebus tantae sollemnitati inter non fuerit; si tamen nulla necessitas contraria fuerit, quae hominem a bono proposito retinet. His ergo diebus Enceniarum ipse ornatus omnium ecclesiarum est qui et per Pascha vel per Epiphania; et ita per singulos dies diversis locis sanctis proceditur ut per Pascha vel Epiphania. Nam prima et secunda die in ecclesia majore quae appellatur Martyrium proceditur. Item tertia die in Eleona, id est in ecclesia quae est in ipso monte a quo ascendit Dominus in caelis post passionem, intra qua ecclesia est spelunca illa in qua docebat Dominus apostolos in monte Oliveti. Quarta autem die.

* * * * *