Christian worship
by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922
p. 522
admirabile, ut semper tam ymni quam antiphonae et lectiones, nec non etiam et orationes quas dicet episcopus, tales pronuntiationes habeant, ut et diei qui celebratur, et loco in quo agitur, aptae et convenientes sunt semper.
VIII.
DEDICATION OF CHURCHES.
Item dies Enceniarum appellantur, quando sancta ecclesia quae in Golgotha est, quam Martyrium vocant, consecrata est Deo, sed et sancta ecclesia, quae est ad Anastase, id est in eo loco ubi Dominus resurrexit post passionem, ea die et ipsa consecrata est Deo. Harum ergo ecclesiarum sanctarum encenia cum summo honore celebrantur, quoniam crux Domini inventa est ipsa die. Et ideo propter hoc ita ordinatum est, ut quando primum sanctae ecclesiae suprascriptae consecrabantur, ea dies esset qua crux Domini fuerat inventa, ut simul omni laetitia eadem die celebrarentur. Et hoc per Scripturas sanctas invenitur, quod ea dies sit enceniarum, qua et sanctus Salomon, consummata domo Dei quam aedificaverat, steterit ante altarium Dei et oraverit, sicut scriptum est in libris Paralipomenon.
Hi ergo dies Enceniarum cum venerint, octo diebus attenduntur. Nam ante plurimos dies incipiunt se undique colligere; ubi non solum monachorum vel [Aput]acticorum de diversis provinciis, id est tam de Mesopotamia vel Syria, vel de Egypto aut Thebaida, ubi plurimi monazontes sunt, sed et de diversis omnibus locis vel provinciis; nullus est enim qui non se eadem die in Jerusolima tendat ad tantam laetitiam et tam honorabiles dies; saeculares autem tam viri quam feminae fideli animo propter diem sanctum similiter se de omnibus provinciis isdem diebus Jerusolima colligunt. Episcopi autem, quando parvi fuerint, hisdem diebus Jerusolima plus quadraginta aut quinquaginta sunt; et cum illis veniunt multi clerici sui. Et
(i) actito cod.
(ii) sed et cod.