Christian worship

by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922

p. 527

28. Quod si adest oleum, oret super illud hoc modo; sin autem, solummodo illas particulas.—29. Si adsunt primitiae quaedam comestibilium allatae, oret super eas et benedicat fructibus qui ipsi allati sunt pro oratione sua et singulae orationes dicantur super singulis rebus, et in fine singularum orationum dicatur: "Gloria tibi, Patri et Filio et Spiritui sancto, in saecula saeculorum. Amen."

30. Si autem ordinatur presbyter, omnia cum eo similiter agantur ac cum episcopo, nisi quod cathedrae non insideat.—31. Etiam eadem oratio super eo oretur tota ut super episcopo, cum sola exceptione nominis episcopatus.—32. Episcopus in omnibus rebus aequiparetur presbytero, excepto nomine cathedrae et ordinatione, quia potestas ordinandi ipsi non tribuitur.

33. Si ordinatur diaconus, observentur canones singulares et dicatur haec oratio super eum, neque tamen ad presbyteratum pertinet sed ad diaconatum, sicut famulum Dei.—34. Serviat autem episcopo et presbyteris in omnibus rebus, neque tantummodo missae tempore, sed etiam infirmis illis serviat de populo, quibus nemo adest,—35. certiorem faciat episcopum ut oret super iis, et ut illis dispertiatur quae ipsis opus sunt, pariterque etiam hominibus occulta egestate pressis.—36. Serviant autem et aliis quorum miserentur episcopi, ut possint donare viduis, orbis et pauperibus.—37. Hoc igitur modo omnia officia perficiat. Talis revera est diaconus ille de quo Christus dixit: "Si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus."—38. Episcopus autem manum imponat ei et hanc orationem dicat super eum, loquens:—39. "O Deus, pater domini nostri Jesu Christi, rogamus te enixe ut effundas Spiritum tuum sanctum super servum tuum N. eumque praepares cum illis qui tibi serviunt secundum tuum beneplacitum sicut Stephanus,—40. utque illi concedas vim vincendi omnem potestatem dolosi signo crucis tuae quo ipse signatur,—41. utque concedas mores sine peccato coram omnibus hominibus, doctrinamque pro multis, qua gentem copiosam in ecclesia sacra ad salutem perducat sine ullo scandalo.—42. Accipe omne servitium ejus per d. n. J. C. per quem tibi eum Spiritu sancto sit gloria in saecula saeculorum. Amen."