Christian worship
by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922
p. 528
43. Quando quis dignus est qui stet coram tribunali propter fidem et afficiatur poena propter Christum, postea autem indulgentia liber dimittitur, talis postea meretur gradum presbyteralem coram Deo, non secundum ordinationem quae fit ab episcopo; immo confessio est ordinatio ejus.—44. Quod si vero episcopus fit, ordinetur.—45. Si quis confessione emissa tormentis laesus non est, dignus est presbyteratu; attamen ordinetur per episcopum.—46. Si talis, cum servus alicujus esset, propter Christum cruciatus pertulit, talis similiter est presbyter gregi.—47. Quamquam enim formam presbyteratus non acceperit, tamen spiritum presbyteratus adeptus est. Episcopus igitur omittat orationis partem quae ad spiritum sanctum pertinet.
48. Qui constituitur ἀναγνώστης ornatus sit virtutibus diaconi, neque manus ei imponatur primo, sed evangelium ab episcopo ipsi porrigatur.—49. Ύποδιάκονος secundum hunc ordinem.
50. Neque ordinetur caelebs, si est sine uxore, nisi postquam testimonium pro ipso exibitum sit ad contestandum integritatem ejus a vicinis ipsius, ita ut certum sit eum a corruptione alienum fuisse eo tempore quo ibi habitabat.—51. Neque alicui imponatur manus tamquam caelibi (virgini) nisi quando ad maturam staturam perductus pro fideli habetur et testimonio commendatus est.
52. Ύποδιάκονος et ἀναγνώστης quando soli orant consistant in posteriore parte; ὑποδιάκονος autem serviat coram hominibus.
53. Si quis petitionem porrigit quae ad ipsius ordinationem pertinet, quod dicit: "Nactus sum charisma sanationis," non prius ordinetur quam clarescat ea res.—54. Imprimis inquirendum est num sanationes quae per eum fiunt revera a Deo deriventur.
55. Presbyter cujus uxor peperit ne segregetur.—56. Si presbyter abit et in locis ipsi non deputatis habitare vult, clerus hujus loci ad recipiendum eundem pronus interrogent episcopum cathedrae ejus, ne forsitan propter aliquam causam in fugam conversus sit.—57. Quodsi vero urbs ejus nimium distat, examinetur si est discipulus, attamen caret quod presbyteros decet.—