Christian worship
by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922
p. 532
101. Catechumenus qui captus est ad martyrium perductus necatusque est priusquam baptismum reciperet, cum ceteris martyribus sepeliatur; est enim baptizatus proprio sanguine.
102. Catechumenus baptismo initiandus si ab iis qui eum adducunt bono testimonio commendatur, eum illo tempore quo instruebatur infirmos visitasse et debiles sustentasse seque ab omni perverso sermone custodisse, laudes cecinisse, numque oderit vanam gloriam, num contempserit superbiam, sibique elegerit humilitatem,—103. tunc confiteatur episcopo, huic enim soli de ipso est impositum onus, ut episcopus eum approbet dignumque habeat qui fruatur mysteriis; jam enim factus est purus in veritate.—104. Tunc legatur super eum evangelium illius temporis et aliquoties interrogetur ita: "Nonne es duplicis cordis? vel cogit te aliqua causa vel pudor?"—105. Non enim licet aliquis regno coelorum illudat; quando enim advenit ex omnibus cordibus eorum pellit.
106. Qui autem baptizandi sunt, feria quinta hebdomadis laventur aqua et edant, feria autem sexta jejunent.—107. Mulier autem cui impuritas accidit illa vice ne baptizetur, sed ad aliud tempus differatur quo pura erit.—108. Die autem sabbati episcopus convocet eos qui baptizandi sunt et moneat eos ut genua flectant capitibus ad orientem conversis et manus super eos expandat, orans ut malignum spiritum ab omnibus membris eorum expellat.—109. Ipsi vero caveant ne abhinc operibus et actibus ad illos revertantur.—110. Postquam autem finivit adjurationes eorum, in facies eorum sufflet signetque pectora et frontes, aures et ora eorum.—111. Ipsi autem tota illa nocte vigilias agant sacris sermonibus et orationibus occupati.
112. Circa gallicinium autem consistant prope fluctuantem aquam maris puram, paratam, sacram.—113. Qui pro infantibus parvis respondent exuant eos vestimentis suis; qui tamen jam valent, ipsi soli hoc genere praeparationis occupentur.—114. Mulieres autem omnes habeant alias feminas comites quae vestibus illas exuant.—115. Mulieres deponant ornamenta et aurea et cetera, solvant crinium nodos, ne cum illis descendat in aquam regenerationis quidquam peregrinum de spiritibus peregrinis.