Christian worship
by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922
p. 531
familiae negligat, neve in aliqua re marito adversetur.—84. Quodsi maritum prudentia et scientia superat, tantummodo omni tempore Dei recordatione fruatur.—85. Si omnino mares scientia superat, hanc præstantiam nemini ostendat, sed potius serviat marito ut domino,—86. cogitetque de pauperibus quasi sint propinqui ipsius et curam habeat oblationum, longe refugiens a mundo vano.—87. Neque enim tu, quae pretiosorum lapidum et margaritarum ornamentis superbis, tam pulchra es ut illa quae sola natura et bonitate splendet.—88. Hujus generis mulier inspectrix præponenda est, ne sint immundae neve ament voluptatem, neve sint pronae ad risum, neve omnino loquantur in ecclesia, quia est domus Dei.—89. Non est locus confabulationis, sed locus orationis in timore.—90. Qui loquitur in ecclesia expellatur, neve tunc ad mysteria admittatur.
91. Catechumenus qui dignus est lumine, non impediat eum tempus; doctor autem ecclesiae ille est qui hanc quæstionem dijudicat.—92. Quando vero doctor quotidianum pensum docendi terminavit, orent separati a christianis.—93. Mulieres autem puerperae non participentur mysteriis antequam purificentur.—94. Purificatio earum de eo ita sit: si partus est masculini sexus viginti dies, si feminini sexus, quadraginta dies.—95. Puerperam non invitent, sed orent ad Deum pro ea quae peperit.—96. Quodsi ante purificationem domum Dei frequentare desiderat, oret eum catechumenis qui necdum sunt recepti neque digni habiti sunt qui eum coetu commisceantur.—97. Mulieres sint separatæ in loco ad quem viri omnino non admittuntur.—98. Juniores feminae virgines, quando tempus adest quo ad gradum mulierum evehuntur, capita velent sicut mulieres grandiores παλλίους, neque tamen tenui panno utantur.—99. Doctor autem imponat catechumenis manum antequam illos dimittat.
100. Mulier quae peperit stet extra locum sacrum quadraginta dies si infans est masculus, octoginta, si est puella. Si intrat in ecclesiam oret eum catechumenis et puerperis, hoc fiat . . . ne per totam vitam foris stare cogantur.
In Haneberg, paragraph 99 is placed before 98.