Christian worship
by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922
p. 534
135. Deinde panno eum abstergit . . . et vestibus indutum in ecclesiam introducit.—136. Ibi episcopus manum imponens omnibus qui baptizati sunt haec orat, dicens :—137. “ Benedicimus tibi, omnipotens Domine Deus, quia hos dignos reddidisti qui iterum renascerentur et super quos Spiritum tuum sanctum effundis ut jam uniti sint corpori Ecclesiae nunquam separandi operibus alienis.—138. Da potius quibus jam dedisti remissionem peccatorum etiam ἀρραβῶν regni tui per dominum nostrum Jesum Christum, per quem tibi cum ipso et cum Spiritu sancto gloria in saecula saeculorum, Amen.”—139. Deinde insignit frontes eorum signo caritatis osculaturque eos, dicens : “ Dominus vobiscum.”—140. Et baptizati respondent: “ Et cum spiritu tuo.” Sic in singulis qui baptizati sunt facit.—141. Jam cum toto populo orant qui eos osculentur gaudentes cum iis cum jubilatione.
142. Deinde diaconus incipit sacrificare, episcopus autem defert reliquias mysteriales corporis et sanguinis Domini nostri.—143. Quando autem finivit, communicat populum stans ad mensam corporis et sanguinis Domini.—144. Et presbyteri portant alios calices lactis et mellis ut doceant eos qui communicant iterum se natos esse ut parvuli, quia parvuli communicant lac et mel.—145. Presbyteris non praesentibus ad portandos illos calices, portentur a diaconis.—146. Deinde porrigat illis episcopus de corpore Christi, dicens : “ Hoc est corpus Christi.” Illi vero dicant : “ Amen.”—147. Et ei quibus (ille) calicem porrigit, dicens : “ Hic est sanguis Christi, dicant : Amen.”—148. Postea autem sumant lac et mel in memoriam saeculi futuri et dulcedinis bonorum quae sunt studium ejus qui non redit ad amaritudinem, neque dissipentur.
149. Jam vero facti sunt Christiani perfecti, qui fruuntur corpore Christi et progrediuntur in sapientia, ut illustrentur mores eorum virtutibus, non tantummodo coram se ipsis sed etiam coram omnibus gentibus quae non sine invidia admirabuntur profectum eorum qui gloriantur ipsorum mores superiores et praestantiores esse moribus ceterorum hominum.
150. Ii vero qui baptizantur, cum ceteris qui illorum jejunio sunt adstricti, nihil gustabunt antequam sumserint de corpore Christi : illud enim non aestimaretur jejunium, sed