Christian worship

by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922

p. 535

peccatum.—151. Si huic contrarians ante communionem corporis aliquid sumserit, contrariatur Deo eumque contemnit.—152. Finita autem missa conceditur illi ut edat quod vult.—153. Omnes autem catechumeni congregentur, ut illis sufficiat doctor unus, qui illos sufficienter instruat orando et flectendo genua neque gustent quidquam antequam ii qui baptizati sunt communionem corporis et sanguinis finierunt.

154. Diebus jejunii qui constituti sunt in canonibus, feria quarta et sexta et quadraginta. . . . —155. Qui autem alia jejunia superaddit ad haec, mercedem acquiret.—156. Qui autem huic adversatur neque infortunio vel necessitate excusatus, extra canonem versatur, Deoque adversatur qui pro nobis jejunavit.

157. Virginum et viduarum est ut saepe jejunent et orent in ecclesia.—158. Clericis libera sit facultas voluntarie jejunandi; episcopus autem jejunio non se obstringat nisi clerus cum ipso jejunet.—159. Si quis autem oblationem facere intendit quo tempore presbyter in ecclesia non adest, diaconus loco ejus fungatur in omnibus rebus, cum exceptione solius portandi sacrificii magni et orationis.

160. Si distribuitur oblatio, distribuatur etiam eleemosyna pauperibus; haec autem dispertiatur pauperibus ante occasum solis a populo.—161. Si quid de necessario reliquum est, distribuant postero mane; et si iterum quid restat, tertio die.—162. Ab eo autem in cujus domo asservatur nihil computetur ex iis rebus; sola misericordia eaque tota afferat ei qui eam exhibet computatam mercedem.—163. Qui distribuit nihil obtineat; nam panis pauperum diutius moratur in domo ejus per negligentiam.—164. Si agape fit vel coena ab aliquo pauperibus paratur κυριακὴ tempore accensus lucernae, praesente episcopo, surgat diaconus ad accendendum.—165. Episcopus autem oret super eos et eum qui invitavit illos.—166. Et necessaria est pauperibus εὐχαριστία quae est in initio missae.—167. Missos autem faciat eos ut separatim recedant antequam tenebrae oboriantur.—168. Psalmos recitent antequam recedant.

From this point onward the order of the text of Achelis is not that of Haneberg's.