Christian worship

by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922

p. 541

terrarum similitudinem?—250. Quae in sanguine agni perfecti Christi intendit (condit?) omnia mysteria propter vitam et resurrectionem et sacrificium.—251. Christiani autem soli audiunt haec, quia sigillum baptismi acceperunt; sunt enim in societatem recepti.

252. Fratres nostri episcopi in suis urbibus singula quaeque secundum mandata apostolorum patrum nostrorum disposuerunt, quae omnia propter defectum officii nostri commemorare non possumus.—253. Posteri nostri caveant ne illa immutent; dicit enim de doctrina illam esse ampliorem mari, sine fine.—254. Magno igitur studio contendamus ut acquiramus doctrinam secundum varias species, quam ubi invenimus recipiamus.

255. Nox resurrectionis domini nostri Christi summo studio observanda est; est enim summus.—256. Nemo igitur illa nocte dormiat usque ad auroram; tunc lavate corpora aqua antequam descendatis ad Pascha, omnisque populus sit in luce.—257. Illa enim nocte Salvator omni creaturae libertatem comparavit; festum igitur agunt caelestia et terrestria et omnia quae sunt in caelo et in terra, quia resurrexit a mortuis et ascendit in caelos sedetque ad dexteram Patris unde venturus est in gloria Patris sui et angelorum suorum, ut retribuat unicuique secundum opera sua: qui bona egerunt ad resurrectionem vitae, qui mala egerunt, ad resurrectionem judicii, sicut scriptum est.

258. Debemus igitur vigiles esse omni tempore, non indulgentes oculis nostris somnum. Cavendum est ne somnolentia nos opprimat, donec inveniamus locum Domino; neve quis dicat: Equidem et baptizatus et corpore Christi pastus sum, et fretus dicat: Sum Christianus; et inveniatur talis amator deliciarum, aversus a mandatis Christi.—259. Talis similis esset homini sordibus pleno, qui in balneum quidem intravit, sed prius inde exivit quam bene defricatus esset, ita ut sordes in eo etiam postea inveniantur.—260. Ille enim non adhibuit exustionem spiritus de qua loquitur beatus Paulus apostolus, monens ut simus ferventes spiritu omni tempore.

261. Quicumque hos canones custodierint, pax Domini super