Christian worship
by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922
p. 540
tertia hora, quia illo tempore Salvator voluntarie crucifixus est ad salvandos nos ut nobis libertatem tribueret.—234. Deinde etiam hora sexta orate, quia illa hora universa creatura perturbata est propter facinus scelestum a Judaeis perpetratum.—235. Hora nona iterum orent, quia illa hora Christus oravit et tradidit spiritum in manus Patris sui.—236. Etiam hora qua sol occidit orent, quia est completio diei.—237. Deinde etiam λυχνικῷ vespere orent, quia David dicit: "Nocte loquor."—238. Deinde etiam media nocte orent, quia David idem fecit. Paulus autem et Silas, famuli Christi, oraverunt media nocte et laudaverunt Deum.—239. Obligati sumus igitur ut Dei recordemur omni hora.—240. Et quando quis insomnis supra lectum positus est debet orare in corde suo, hoc modo faciens. . . .—241. Christianus lavet manus omni tempore quando orat.—242. Qui autem alligati sunt matrimonio quandocumque a latere uxoris surgere velint, orent: conjugium enim non maculat.—243. Neque post regenerationem opus est lavacro, excepta lotione manuum, nihil praeterea, quia Spiritus sanctus odoratur corpus fidelis idque totum purgat.
244. Curet igitur quilibet ut diligenti studio oret media nocte, quia patres nostri dixerunt illa hora omnem creaturam ad servitium gloriae divinae parari, ordinesque angelorum et animas justorum benedicere Deo, quia testatur Dominus dicitur de hoc: "Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei."
245. Porro autem tempore quo canit gallus, instituendae sunt orationes in ecclesiis, quia Dominus dicit: "Vigilate, quia nescitis qua hora Filius hominis venturus sit," an galli cantu, an mane.
246. Nos autem una cum catechumenis invicem instruamus nosmetipsos de servitio Dei; tunc daemones non possunt contristare nos quando in omni oratione recordamur Christi.
247. Signa frontem tuam signo crucis ad vincendum Satanam et ad gloriandum propter fidem tuam.—248. Hoc fecit Moyses de sanguine Agni quem illevit superliminaribus et postibus januarum, qua re factum est ut sanarentur habitantes intra illa.—249. Quanto magis purificabit et custodiet sanguis Christi eos qui credunt in eum et effingunt redemptionis totius orbis