Criteriologia
p. 83
et objective eo modo quo subjective affirmantur. Neque hoc in uno alterove casu accidit, sed in omnibus casibus, in quibus homines se certos esse dicunt.
NOTA : Ea naturalis persuasio hominum de objectivitate et veritate suarum certitudinum vocari solet « Dogmatismus ingenuus » (« le dogmatisme naif »). In ordine spontaneo omnes homines sunt dogmatistae ingenui (1).
Dogmatismus ingenuus non est corpus aliquod doctrinarum, sed est spontanea dispositio animi qua homo suis facultatibus et proinde suis cognitionibus aut caece fidit, aut sine ratione sufficienti, aut saltem sine ratione sufficienti distincte cognita. Dogmatismo ingenuo opponitur dogmatismus criticus.
Corollarium. — In fine hujus capitis, certitudo, de qua actum est, definiri potest : « actus vel status mentis in quo homo aliquid affirmat vel negat sine errandi formidine eo quod persuasum habet res ita esse sicut eas judicat ». Haec definitio nihil novi superaddit definitioni superius statutae (TH. I ) ; sed eam explicat et distinctiorem facit. Reflectenti manifestum erit definitionem hanc competere omnibus certitudinibus de quibus hucusque sermo fuit.
Difficultates.
1. Homines in ordine spontaneo nihil suspicantur de objectivitate certitudinis. — 2. Ut cognosci possit objectivitas certitudinis requiritur reflexio ; haec autem in judiciis directis non habetur. — 3. Homines interrogati cur de aliqua re certi sint non respondent : « quia res ita est », sed « quia res ita esse mihi videtur ». Ergo persuasionem sub-
(1) « La conscience universelle de l'humanité affirme que l'intelligence est faite pour connaître ce qui existe réellement. Elle affirme que nos concepts subjectifs répondent à des réalités objectives ; que nous connaissons, non seulement nos concepts, mais encore dans ces concepts les objets réels extérieurs à nous-mêmes. Cette proposition est le principe fondamental de la philosophie dite réaliste. L'intelligence humaine, lorsqu'on ne la torture pas, est naturellement réaliste. » TH. de RÉGNON, Études sur la sainte Trinité (Retaux 1892), t. I, p. 4.