Criteriologia
p. 82
2 Neque posset homo moraliter et religiose vivere, praesertim ubi de rebus arduis et molestis agitur, si non firmiter existimaret Deum, animam suam, bonum et malum, jura et officia, etc. esse realitates objective existentes et non meras fictiones subjective productas. Si primis christianis persuasum non fuisset fidem suam in Christum esse objectivam, nunquam tormenta martyrii tolerassent. Persuasiones hominum ex eo vim et efficacitatem ad vitam dirigendam obtinent quod pro objectivis firmiter tenentur, idque experientia satis exploratum est.
C. Modus agendi hominum in vita sociali. — Societas humana fundata est in mutua hominum sinceritate, qua scilicet in affirmando vel negando res exprimunt sicut sunt. Si quem suspicamur res dicere aliter ac sunt, ei vitio vertimus quod sit vel mendax, vel levis et inconsideratus. Supponimus igitur judicia hominum, quando se certos dicunt, esse objectiva atque digna quibus fidatur.
II PARS : Homines persuasum habent certitudines suas esse veras.
Ad hanc partem ostendendam pauca sufficiunt :
1 In ordine spontaneo, nec mihi nec aliis in mentem venit distinctio inter aspectum subjectivum et aspectum objectivum certitudinis. Certitudinem habere et certitudinem habere quae sit objectiva existimatur ut unum et idem. Jamvero neque distinguunt homines inter objectivitatem et veritatem suae certitudinis ; haec subtilitas non nisi post multa saecula inducta est.
2 De facto, si interrogantur homines utrum in judiciis suis certis affirment vel negent conformiter statui rerum objectivo, respondent hoc sibi omnino persuasum esse. Igitur existimant certitudines suas esse veras, seu res esse in se
quam negatio. Et sic nihil differt quod comedat vel non comedat. Sed nos videmus, quod ipsi afferunt hunc cibum, quem medicus jubet, quasi habentes verum judicium de ipso cibo, et quasi hic cibus vere sit ille cibus, de quo medicus jubet. »