Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 85

CAPUT II

DE PROBLEMATE CRITICO ET DE CONDITIONIBUS SOLUTIONIS EJUS

Certitudines omnes, de quibus hucusque fuit sermo, considerari debent unice tanquam facta ; imo explicationes psychologicae, quae adductae sunt in parte secunda Th. III et IV, non aliud sunt quam certitudines spontaneae, quae non secus ac caeterae, spectari debent tanquam facta psychologica.

Ut ex tituli inscriptione elucet, duo in praesenti capite nobis sunt exponenda. Prima pars (Th. VI) spectat ad genesim problematis criteriologici ; et proinde est continuatio vel complementum capitis I. Altera pars (Th. VII, VIII) est magis theoretica et methodologica, in qua variae conditiones stattuuntur quae ad problema solvendum pertinent. Quare duo in hoc capite sunt articuli.

ART. I

De genesi problematis critici.

THESIS VI

Cum certitudine spontanea non semper conjungi veritatem facta sat multa probant (I). Inde oritur quaestio : quo signo dijudicari possit certitudinis veritas (II) ?

PARS : Certitudo spontanea non est semper vera.

Praenotanda

I. Scopus thesis. — Omnibus certitudinibus, ut dictum est in thesi V , hoc est commune quod ab hominibus pro objectivis et veris habentur. Nunc autem quaeritur ulte-