Criteriologia
p. 86
rius utrum persuasio subjectiva hominum de valore suarum certitudinum sit hallucinatio quaedam mentalis, an vero omni certitudini semper subjaceat veritas.
II. Variae sententiae. — Hac in re non consentiunt auctores :
Neo-scholastici fere omnes, ut constat ex eorum libris ad usum scholarum editis, docent certitudinem esse essentialiter adhaesionem veritati, et proinde cum veritate necessario conjungi. Quodsi igitur — quod fateri debent — nonnunquam accidit ut falsitati adhaesio firma praestetur, contendunt hujusmodi adhaesionem abusive dici certitudinem. Non pauci hanc suam opinionem vocibus technicis exprimunt. Nimirum distinguunt certitudinem adhaesionis (adhaesivam) seu « indubitabilitatis » a certitudine inhaesionis (inhaesiva, formali) sive « infallibilitatis ». Prior potest cum errore conjungi ; posterior sola est genuina, utpote veritatem semper consequens, atque idcirco sola certitudinis nomine insigniri debet.
Verum hujusmodi distinctio inter certitudinem adhaesionis et inhaesionis non existit in ordine spontaneo ; sed inducta est post inquisitionem factam. Si jam in ordine spontaneo haberetur diversitas nominis prout certitudo est vera vel erronea, tolleretur eo ipso problema certitudinis. Error actualis, ut dictum in Th. Ia , non est factum conscientiae ; si quis enim, dum errat, conscius esset se errare, non erraret.
Alii, quibus consentimus, facta non corrigentes, sed explicare volentes, dicunt : a) vox « certitudo » de facto usurpatur in multis casibus in quibus veritas nulla est ; b) id autem fit quia status mentis hac voce significatus conjungitur modo cum veritate modo cum errore ; c) et quia status ille, quatenus se conscientiae directae prodit, plane idem est psychologice, sive sit cum veritate sive cum falsitate conjunctus ; d) atque in hoc facto ratio desumitur instituendi problematis critici. Ita S. THOMAS, Quodl. VI, 6 ; — cf. St. HARENT, art. cit., col. 2378, IV, n. 2.