Criteriologia
p. 88
DEMONSTRATIO
I. Facta statuuntur (pauca inter sexcenta) :
A. Praeterita. — 1 In ordine scientifico per plura saecula firmiter existimatum est solem rotare circa terram intra spatium 24 horarum, coelum empyreum esse materiam solidam, antipodes esse impossibiles, etc. Nonnullae ex his opinionibus dantur tanquam veritates revelatae in operibus quibusdam mysticis, vg. Mariae d'Agreda, quod profecto non nihil auctoritatis his revelationibus detrahit (1). — Existimatum est etiam ex materia anorganica oriri organismos viventes (recolantur ea de re controversiae inter Pasteur et Pouchet), calore dilatari omnia metalla, etc.
2 In ordine historico multae sententiae diu acceptae sunt quae nunc rejiciuntur, vg. apostolicitas ecclesiarum Galliae; baptismus Constantini imperatoris a Sylvestro papa; authenticitas scriptorum Dyonisio dicto Areopagitae attributorum; existentia, dies natalis vel mortis, nonnullorum Sanctorum (?), sive in Martyrologio sive in Breviario romano insertorum (2). Hi sunt errores generales; sed alii fuerunt etiam errores hominum singularium, vg. Tobiae circa Raphaelem archangelum. Cf. Tob. v et xix.
3 In ordine philosophico maxima est diversitas sententiarum contradictorie oppositarum inde a primis Ionicis (Thales a Mileto, etc.) usque ad tempora nostra : Monismus Dualismus, Materialismus, Spiritualismus, Doctrina de fato, de Providentia, etc.
B. Hodierna. — Alia facta etiam hodie ab omnibus observari possunt : 1 Constat homines non raro cum pari certitudine proferre judicia contradictorie opposita, e quibus igitur unum est certo falsum, vg. ii qui doctrinam catho-
(1) Cf. Aug. POULAIN, Des grâces d'Oraison (Beauchesne 1909), c. xxi.
(2) Sur Barlaam et Josaphat (27 nov.) lire P. Van den GHEYN, Dict. de théol. cath., au mot Barlaam; — sur la date de la mort de saint François Xavier voir P. CROS, Études, 5 déc. 1903.