Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 87

Idem sentiunt, inter alios, C Zeph. GONZALEZ ( ), SANSEVERINO ( ), BALMÈS ( ), C MERCIER ( ), Mgr CHOLLET ( ), É. RABIER ( ) et ascholastici omnes.

III. Delimitatio thesis. — 1 Non affirmamus omnes et singulos homines aliquando errare. Possunt enim fortasse aliqui homines disciplinis exactis ab infantia assueti eo adduci ut eam dumtaxat certitudinem pro genuina habeant quae mathematica vel metaphysica sit, seu cujus oppositum tanquam prorsus impossibile appareat. Sed homines communiter alias habent certitudines praeter mathematicas aut metaphysicas. Porro de his statuitur thesis.

2 Neque asserimus errores hominum adesse in omnibus et singulis certitudinum categoriis, sc. in speculativis, in practicis, in historicis, in necessariis, in liberis, in deductivis, in inductivis, etc. Asserimus solummodo adesse certitudines erroneas, in genere, afferendo scilicet facta et ostendendo in his factis exstitisse certitudinem spontaneam simul et erroneam. Quod si, revera, nullus error adsit vg. in certitudine necessaria, id nescimus modo, cum criterium certitudinis verae nondum sit cognitum.

3 Cum dicimus homines plane eodem modo affectos esse in certitudine objective fundata et in certitudine erronea, factum duntaxat statuimus. Si quis igitur objecerit identitatem hanc experientiae internae in sola conscientia directa existere, atque ideo ex defectu considerationis oriri, reponimus : utrum hujusmodi identitas conscientiae evanescere possit adhibita reflexione annon, nunc nondum constat sed postea videbitur.

(1) Philosophia elementaria (Madrid 1868), t. I, p. 123.

(2) Elementa Philosophiae christianae (Naples 1864), t. I, p. 513.

(3) Philosophie fondamentale (Paris 1855, trad. Manec), t. I. Notes du I. I, c. I. « La certitude est un assentiment ferme à une vérité apparente ou réelle... Nous pouvons être certains d'une chose fausse... »

(4) Critériologie générale , passim, vg. p. 16, 34 seq., etc.

(5) Dict. de théol. cath. art. Certitude, §§ 1, 2.

(6) Logique, p. 370.