Criteriologia
page 11
PRAEFATIO
Quod hic tractandum suscipimus argumentum, idem jam alii tractarunt. Id unum effecimus ut problemata critica nostra tempore tam sollicite agitata exponerentur methodo magis psychologica atque idcirco hodiernis mentibus accommodatiore. Contingit namque haud raro ut quaestiones de quibus anxii sunt Sceptici, Cartesiani, Kantiani. Idealistae aliique, nonnullis robustae indolis hominibus aut prorsus inanes aut certe viri sanae mentis indignae videantur. Quae sane rerum existimatio aliunde provenire nequit quam ex parum intellecto statu quaestionum. Quapropter ad originem singulorum problematum attentionem diligentem direximus. In hoc autem opere perficiendo ducem secuti sumus Em. D. J. Card. Mercier, cujus Criteriologia — nunc sexies edita (1911) — multis ubique laudibus celebrata est. Quod tam praeclaro magistro tractatus noster non sit dedicatus, sola ejus imperfectio nos excusat.
Propositum est nobis, pro modulo, illis hominibus auxilium ferre, qui viribus suis intellectualibus plus aequo diffidentes, de vita praesenti quid sentiendum sit ignorant, diesque suo in incertitudine et miseria morali consumunt. Hujusmodi propositum multi fortasse lectores difficile conciliabunt cum sermone latino quo in cons-