Criteriologia
p. VIII
cribenda tractatione nostra usi sumus. Novimus equidem lingua latina multos homines non attingi qui possent vernacula. Verum, prae oculis habuimus eos praesertim adolescentes qui philosophicis studiis ad vitam sacerdotalem in domibus clericorum se praeparant . Ad eos nimirum spectabit, posteaquam ipsi edocti fuerint, alios homines cum verbis tum scriptis adjuvare. Porro plures utilitates usus latini sermonis secum affert: primo mentem confortat, eo quod majorem in discentibus attentionem laboremque requirit; deinde, facilem aperit aditum ad congestos sive antiquae sive mediaevalis sapientiae thesauros, quos neminem cultum ignorare decet: vel — quod clericus spernere nequit — assuetam facit mentem ad intelligenda documenta ecclesiastica (Bullas et Encyclicas litteras, decreta Conciliorum et Congregationum, etc.) quibus Magisterium divinitus institutum societatem spiritualem ad suum finem ducit.
Minime tamen hoc impedit quominus enitendum sit summopere philosophiae studentibus ut doctrinam, quam latine expressam audierunt, sciant propria quoque lingua exponere; immo, in hoc erit criterium quod argumenta tradita intellexerunt si eadem possunt vulgari lingua sibi exprimere aliisque aperire. Quo promptius acquirat quisque facilitatem pro lubitu ex una ad alteram linguam transcundi, indicabuntur suo loco auctores qui res a nobis latine dictas gallice explicant. Caeterum nosmetipsi in adnotationibus, quas hinc inde subnectemus, patrium sermonem adhibebimus.
Ex scopo huic tractatui imposito intelligitur etiam cur Criteriologia nostra in theses, more scholastico, partita
(1) Le fait que ce cours a été enseigné pendant cinq ans et parcouru tout entier en trois mois, à raison de huit heures de classe par semaine, démontre clairement que rien ne l'empêcherait d'être pris comme manuel d'enseignement dans les grands séminaires.