Criteriologia
p. 94
metaphysice) nullas dari, siquidem in judicio, quo idipsum asseritur, tria saltem tanquam certa implicite continentur : sc. existentia subjecti (= primum factum), principium contradictionis (= primum principium), aptitudo mentis ad recte judicandum (= prima conditio). Caeterum, in vita communi, sceptici non secus se gerunt ac dogmatici : ex quo patet ab eis multa pro certis teneri.
Hic procedendi modus problema criticum integrum relinquit, atque neminem nisi fictos adversarios tangit.
B. Genuina. — 1 Certitudo formaliter est status mentis firmiter adhaerentis judiciis quibusdam sine prudenti formidine errandi (TH. I). — a) Dicitur subjectiva, si objectum, quod mens ut certum judicat, est mera fabricatio subjecti cogitantis. b) Dicitur objectiva, si realitatem aliquam extra judicium habet. c) Dicitur vera, si realitas extra judicium existit eo modo quo judicio exhibetur.
2 Problema solvendum ita effertur : Certitudines quas de facto habemus, et quae ab omnibus pro objectivis et veris existimantur (scepticis non exceptis), sunt ne revera objectivae et verae, annon ? — Huic quaestioni ansam praebent errores et contradictiones hominum (TH. VI).
II. Delimitatio problematis. — Quo lucidius patescat punctum solvendum, recolendum est quid significent voces subjectum, subjectivum, objectum, objectivum. Pro scopo nostro sufficit triplicem sensum animadvertere.
A. Subjectum — Subjectivum.
1 Sensu vulgari, subjectum est id quod subjacet, res quae inferius jacet, quae est subdita alicui — vg. in politica, inferiores dicuntur subjecti ; in logica, subjectum subjacet praedicato, seu est inter « inferiora » praedicati, etc.
2 Sensu philosophico, subjectum est id quod subjacet qualitatibus sensibilibus (primariis vel secundariis) = τὰ ὑποκείμενον, substratum, substantia. « Rem, quae determinatione afficitur, determinationis subjectum appellamus, determinationem autem ipsam subjecti formam. Quae appellationes, ut patet, metaphoricae sunt. Ex eo enim quod res omnes per aliquas suas affectiones se manifestent,