Criteriologia
p. 95
per easque solum a nobis cognoscantur, fit ut res concipiamus quasi latentes sub his proprietatibus easque sustinentes. Et idcirco rem ipsam vocamus subjectum (1). »
3 Sensu critico, subjectum est persona cognoscens, sui conscia, quatenus praecise afficitur actu cognitionis ; idem valet ac : Ego psychologicum, et opponitur objecto critice intellecto. Hoc sensu, id quod non existit nisi in subjecto habet valorem subjectivum, non objectivum.
NOTA : Subjectivismus vocatur : a) doctrina quae negat possibilitatem cognitionis objectivae, seu cognoscendi objecta sensu critico ; quae proinde mentem intra muros conscientiae claudit, et ita aequivalet idealismo subjectivo ; b) quaevis theoria quae partes subjecti in experientia constituenda peculiari modo extollit, vg. doctrina Kantiana, quatenus originem subjectivam tribuit formis et categoriis (2).
B. Objectum — Objectivum.
1 Sensu vulgari, objectum idem significat quod res aut aliquid ; et objectivum dicitur quidquid non est nihil. — Hoc sensu certitudines spontaneae, etiam ut facta psychologica et a subjecto indistincta, valorem objectivum habent : propriam enim possident entitatem, qua opponuntur nihilo. De hujusmodi objectivitate non agitur.
2 Sensu philosophico, objectum est realitas quaevis, non mere quatenus differt a nihilo, sed quatenus praesens sistitur (objicitur) alicui facultati apprehensivae. Haec realitas potest esse intra vel extra subjectum cogitans. — Hoc etiam sensu, certitudines spontaneae valorem objectivum habent, siquidem conscientiae tum directae tum reflexae praesentes fieri possunt. Neque de hac objectivitate quaeritur.
3 Sensu critico, objectum opponitur « subjecto » et statibus ejus ; et proinde illud est objectum quod realitatem aliquam habet a realitate subjecti cogitantis distinctam. Hinc objectum est aliquod non-Ego. — Hoc sensu,
(1) Salv. TONGIORGI, Inst. phil., t. I, p. 22.
(2) Cf. J. DEWEY in BALDWIN's Dictionary of Philosophy and Psychology (London 1902), t. II, p. 607, 611.