Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 98

THESIS VII

« Data » problematis critici sunt ex una parte certitudines spontaneae, de quibus quaeritur num sint objectivae, et ex altera parte facultas quam habet homo in eas reflectendi.

Praenotanda

I. Scopus thesium VII et VIII . — Priusquam solutio ipsa problematis critici inquiratur, utile est quaedam praedefinire quae ad conditiones hujus solutionis spectant.

1 Quaenam sunt « data » problematis ?

2 Inter « data » problematis reperiturne aptitudo mentis ad res objective cognoscendas ?

3 Si haec aptitudo non « datur », quisnam debet esse status mentis ad inquisitionem criticam accedentis ?

Haec praeambula egregie tractat Em. Clis D. J. MERCIER in suo opere Criteriologie générale, 6 éd. (1911). Attamen ejus polemica contra BALMÈS, TONGIORGI, etc., quia ad historiam criteriologiae vel ad criticam exegeticam magis spectat, a nobis hic omittitur.

II. Status quaestionis. — 1 Thesis VII statuit « data » problematis critici. In ordine spontaneo, ut superius dictum est, omnes homines sunt dogmatici. Nihilominus crebro errant. Inde exsurgit dubitatio : numquid certitudo mea evanescet sicut aliae multae ? Existuntne res sicut eas judico ? — Cum hoc dubio multi tranquille vivunt (= Indifferentistae, Dilettanti), alii vero omni ope e dubio egredi conantur.

Porro unica via e dubio egrediendi est reflexio (1).

2 Hinc « data » problematis critici sunt duplicis generis :

(1) Cf. S. TH., de Ver., I. 9,