Criteriologia
p. 99
a) Res quaedam cognitae, cum iis sine quibus hae res non possunt haberi ut cognitae, sc. principia directiva, quae ad principium contradictionis reducuntur ( ). Principium contradictionis non fuisse negatum a scepticis recte affirmat P. PALMIERI ( ). Negato enim hoc principio, 1) certitudines quas ut facta psychologica certo admittebant, potuissent simul existere et non existere, 2) problema criticum ne suspicari quidem potuissent, siquidem innascitur problema istud ex eo quod mens, positis propositionibus contradictoriis, miratur; quod sane ideo accidit quia menti certum est non posse propositiones contradictorias esse simul veras.
b) Instrumenta quaedam seu facultates, quibus possit solutio problematis tentari, sc. ignotum x inquiri. In critica, instrumentum est reflexio.
III. Delimitatio thesis.
Reflexio (= introspectio) est conversio mentis in suos actus. Duplex distinguitur : —
a) Virtualis seu improprie dicta (= conscientia directa vel concomitans) est perceptio quaedam confusa qua homo conscius est sui Ego suarumque actionum et passionum.
b) Formalis seu proprie dicta (= conscientia reflexa) est actus quo mens distincte redit in sui actum vel statum, ut eum penitius scrutetur et cognoscat.
Reflexio formalis est : a) psychologica, si mens redit in sui actum vel statum quatenus est modus quidam quo subjectum se habet ; b) ontologica, si mens redit in sui actum quatenus est repraesentatio alicujus objecti. — Prior adhibita est in capite ; de posteriori nunc agitur.
Cum dicimus reflexionem requiri, loquimur directe de certitudine judiciorum immediatorum. Nam ad dijudicanda judicia mediata, praeter reflexionem, opus est
(1) Ca MERCIER, Logique, 203 ; Crit., gen., p. 98, n. 52 ; BALMÈS, Phil. fond., 1, I. c. 14, n. 139.
(2) Inst. Phil., t. I, Crit. p. 136, n. 2.