Criteriologia
p. 106
DONAT, REINSTADLER, MONTAGNE post ARISTOTELEM et S. THOMAM. Huic sententiae adhaeremus et proinde statuimus nihil objectivi posse in exordio problematis tanquam datum supponi.
DEMONSTRATIO
Arg. I . — Non est assumendum, tanquam cognitum, idipsum quod quaeritur. A. Quaeritur directe num mens, in judiciis certis, attingat objecta (et non tantum subjectum variis modis affectum), et indirecte num sit apta ad ea attingenda. E. ea aptitudo mentis non est assumenda tanquam cognita.
Ad min. — Cf. superius dicta de variis expressionibus problematis critici.
Arg. II . — Ratio cur aptitudo mentis eximeretur ab inquisitione critica esset quia est evidens. A. ante inquisitionem criticam haec ratio non est valida. E. aptitudo mentis non est eximenda ab inquisitione critica.
Ad maj. : Haec ratio afferri solet a defensoribus tertiae sententiae ( ).
a) Prob. min. : Etiamsi aptitudo mentis esset evidens, ante inquisitionem reflexam nondum distincte constat utrum evidentia sit criterium objectivitatis : quaeritur sc. criterium.
NOTA : Revera « immoderati dogmatistae » petitionem principii committunt. Nam inquirunt criterium certitudinis in genere ope trium certitudinum, quae eatenus valent quatenus repertae sunt objectivae mediante criterio quod quaeritur !
b) De facto, aptitudo mentis non est evidens : 1 Non in se. Nam aptitudo alicujus facultatis non est objectum humanae menti directe et in sua essentia pervium ( ).
2 Non in actu certitudinis spontaneae in genere. Nam inter certitudines spontaneas nonnullae sunt falsae (cf.
(1) Cf. P. TONGIORGI, Inst. phil. , t. I. pp. 270 sqq. n. 424, 245.
(2) Cfr. S. TR. I. q. 87, 3.