Criteriologia
p. 107
TH. VI), in quibus igitur aptitudo mentis falso existimatur adesse.
3 Non in actu alicujus certitudinis spontaneae in specie (v. g. in certitudine 2 + 2 = 4). Nam in ordine certitudinis spontaneae, motiva adhaerendi directe tantum atque confuse apprehenduntur (quae confusio errorem non excludit); hinc affirmari nequeunt cum certitudine certo objectiva nisi fuerint ad cognitionem distinctam adducta. Hoc autem fit inquisitione reflexa. Cfr. auctores citati.
Arg. III . — Assumptio aptitudinis mentalis ad objecta cognoscenda est prorsus inutilis. Etenim, admissa mentis aptitudine in genere (gall. en principe, en theorie) certum est nihilominus hanc aptitudinem non semper in actum prodire (vg. in certitudinibus erroneis). Quare quaerendum manet in quibusnam certitudinibus se prodat et in quibusnam non. Jamvero ad hoc problema solvendum nihil juvat assumptio aptitudinis mentalis; sed aptitudo tunc dicenda erit se prodere, seu in exercitium erumpere, ubi id reflectenti constabit. Cfr. infra.
Corollaria
I. — Ergo in solvendo problemate critico rectus ordo postulat ut crisi subjiciatur non ipsa facultas cognoscendi, quippe quae directe in se dijudicari nequit, sed ejus actus : nam natura vel valor facultatis in ejus actibus manifestatur.
II. — Hinc intelligitur quid respondendum sit objicienti : « Si non praesupponitur aptitudo seu valor objectivus facultatis reflectentis, dubia manebit tota solutio ». Dist :
Si non praesup- { Si non existit, c. ponitur, i. e. } Si non praecognos- { et si de ea dubitatur citur, sd. } { positive, c. negative, n.
In hac objectione confunditur ordo ontologicus cum ordine logico.... « Actus reflectentis valor objectivus tunc, quando inquisitio instituitur, utique supponi debet, non