Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. IX

sit. Habet siquidem talis agendi modus sua commoda paedagogica : etenim, doctrina quae brevibus formulis redacta sit, cujus postea singula membra totidem argumentis comprobata sint, altius penetrat in animos eosque facilius convincit. Quanquam igitur oratio continua magis oblectare solet legentes, utilitati juvenum potiusquam oblectamento consulendum esse censuimus. Idem nostrae tractationis scopus explicat cur eaedem res tam crebro repetitae sint : oportet scilicet docentem, qui intelligi se velit, non semel sed pluries mentem suam declarare.

Multos auctores citavimus. Non autem audemus confidere omnium sententias fuisse semper a nobis exacte intellectas aut translatas. Experientia namque quotidiana exploratum est quanta difficultate mens aliorum capiatur. Propterea, si qua in re offendimus, enixe rogamus ut perperam intellecti auctores nobis condonare velint, eosque deprecamur ut in corrigendis erroribus nobis auxiliari dignentur.

Faxit Pater luminum, Omnipotens Deus, ut hoc opusculum, quantumvis incomptum, aliquid serenitatis mentibus inquietis infundat.

R. JEANNIÈRE, S. J.

1 Juin 1912.

Maison Saint-Louis, JERSEY (Iles de la Manche, Angleterre).