Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 116

ad fidem catholicam spectantium data opera fiet in Theologia ; attamen potest antea fieri et quidem intra breve tempus, saltem tali modo qui sufficiat ad sedandam conscientiam ; interim vero, vivendum est conformiter ad certitudinem spontaneam quam hic et nunc quisque de rebus moralibus et religiosis habet, cum nulla suppetat ratio hanc certitudinem quasi positive dubiam rejiciendi.

II. Ergo Criteriologia nostra est disciplina quae nullo praesupposito nititur, ut dictum est in Praeambulis, n. V, non quidem eo sensu quod nihil prorsus supponat, ne facta quidem conscientiae, sed eo sensu quod proficiscatur a factis et principiis quorum objectivitatem aliunde non desumit quam in ipsa conscientia.

Scholia

I. De opportunitate statutae thesis. — Thesis praesens ideo inducta est quo clarius patescat methodus in Criteriologia observanda. Attamen, in controversia cum viro sceptico vel idealista, vitanda esset, quantum fieri posset, haec quaestio praeliminaris : quisnam debeat esse status mentis in exordio problematis critici. Solet enim, ob suam subtilitatem, esse lapis offensionis. Quin potius exordium sumatur ab aliquo facto inconcusso quod necessario ab adversario admittitur. Exinde eo adducatur ut in semetipsum introspectione reflectat et sic videat unde oriatur necessitas hujusmodi factum admittendi ; paulatim experietur se in judiciis ferendis subesse legi cuidam a se distinctae, quae sit norma judiciorum suorum, atque hac ratione de objectivitate suae cognitionis poterit edoceri. Cf. infra.

II. De usu facultatis intellectualis. — Quaeri potest utrum non adsit contradictio in usu facultatis, de cujus valore dubitatur. Prorsus nulla est ; profecto utimur facultate nostra, quia, secus, nobis silendum esset. At ea utimur ex hypothesi verificanda quod verax est et apta ; verificatio autem hypothesis ex ipsa solutione problematis critici prodibit, ut supra expositum est.