Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 117

Difficultates

Contra 1 p. — 1. Facultas cognoscit (hoc est factum) A. cognoscere est apprehendere aliquod objectum. E facultas cognoscit aliquod objectum. A. nequit objectum cognoscere nisi sit apta ad illud cognoscendum. E. facultas est apta ad cognoscendum. — R. c. totum ; sed manet problema integrum ; quaeritur in Critica utrum objectum cognitum sit creatio quaedam subjecti, an objectum critice intellectum, i. e. aliquod non-Ego. — 2. Ante inquisitionem supponitur problema esse solubile. R. supponitur ad modum persuasionis subjectivae, c. objective fundatae, nescio, spero, quaero. — 3. Supponitur conscientiam reflexam referre id quod est, sc. res objectivas si sint objectivae, res subjectivas si sint subjectivae. — R. eodem modo. Ante inquisitionem, reflexio non est dicenda referre res subjectivas potius quam objectivas ; nam quaeritur utrum id quod refert sit subjectivum an objectivum. — 4. Saltem supponitur res fore objectivas, si conscientia eas refert ut objectivas. R. Concedo, ob principium contradictionis ; haec autem suppositio, ante actualem inquisitionem, nullum non-Ego detegit. — 5. Sed sic supponitur conscientia referri res sicuti sunt. R. Hoc supponitur ut objective cognitum ante inquisitionem, n ; hoc detegetur in inquisitione, spero.

Contra 2 p. — 1. Objectivitas multarum certitudinum nequit in dubium verti, vg. veritatum immediate evidentium.

R. D. in } positivum, c

dubium } negativum, sd. } et ratio hujus facti confuse apprehenditur, c.

} — distincte, sd. } in certitudine spontanea, n.

} — reflexa,

nescio, quaero, exspecto, spero.

2. De facto, multa sunt de quibus nec dubitamus, nec apparet ulla ratio dubitandi. — R. ad 1 : hoc est res facti (gall. une situation de fait), tr. ; hoc est res juris (gall. une situation de droit), n. ; ad 2 : nulla ratio generalis, n. ; nulla specialis, tr.