Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 124

grave, 1887) pp. 669-713; — LAFORÉT, Histoire de la Philosophie ancienne, 2 vol. (Paris-Bruxelles 1866); — C GONZALEZ, O. P., Histoire de la Philosophie (Lethielleux 1891), t. I; — C MERCIER, Crit. gén., pp. 50-56; 70-75; — T. PESCH, Inst. log., t. II ( ).

Scepticismus, seu diffidentia de valore cognitionis humanae, potest distingui antiquus et recentior.

ANTIQUUS :

I. Apud Graecos. — Scepticismo viam muniverant controversiae de natura mundi sensibilis et doctrinae HERACLITI de perpetuo fluxu rerum, PARMENIDIS de unitate entis et de apparenti tantum mundi visibilis multiplicitate, DEMOCRITI de atomis motui perpetuo subjectis, etc. Scepticismus, sic praeparatus, alius est praesocraticus, alius postsocraticus.

A. Praesocraticus : vel Sophistarum, qui contendebant nihil posse certo cognosci neque sensibus neque intellectu. Inter sophistas eminent :

1 PROTAGORAS ( ) (c. 436 a. C.) cujus doctrina ad sequentia reducitur : a) πάντων Χρημάτων μέτρον ἀνθρώπος ; b) theoremata geometriae nihil valent, quia non existunt tales lineae rectae aut curvae quales in geometria supponuntur ; c) Nulli rei certa natura competit. Omnis igitur veritas est relativa, ita ut idem uni sit verum et alteri falsum.

2 GORGIAS (c. 427) qui haec docuisse fertur : a) Nihil certo existit ; b) Etsi quid existeret, non posset cognosci ; c) Etsi quid cognosci posset, id aliis communicari non posset.

3 Alii Sophistae alicujus famae sunt Hippias, Prodicos, Euthydemos, etc.

B. Postsocraticus : Pyrrhonicus-Academicus.

1 Pyrrhonismus a PYRRHONE (c. 365-275) dictus est. PYRRHO, si credatur discipulo ejus TIMONI (325-235), hanc

(1) Sur le scepticisme dans l'Islam on peut lire une curieuse étude de M. HORTEN. Le Scepticisme des Sumanija d'après l'exposé de Razi + 1209 dans Archiv für Geschichte der Philosophie (XXIV, 2) 1 janvier 1911.

(2) Cf. S. TH. in XI Met., lect. 11 ; in II Met., lect. 5.