Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 125

fere doctrinam professus est : a) Repraesentationes sensibiles certitudinem de rebus nullam conferunt. Etenim 1) quid res sint in se, ob earum fluxum continuum, sciri nequit, 2) quid res sint relate ad nos prorsus ignotum est, quia sensibus decipimur. b) Ratio ad scientiam certam ducere nequit : nam de re qualibet existunt rationes pro et contra (= antinomiae). c) Quare nihil pro certo asserendum est ; sed retentio judicii (ἐπογή) colenda est ut obtineatur animi quies seu imperturbatio (ἀταραξία), quae est summum hominis bonum. Itaque Pyrrhonismus, utpote via ad felicitatem, est simul systema logicum et morale. Pyrrhonismum, c. 80 a. C., iterum suscitavit ÆNESIDEMUS Gnosius, qui decem rationes dubitandi seu « tropos » defendisse traditur.

2 Scepticismus Academiae Mediae (sc. 2 et 3 ) adversus Stoicos potissimum dirigebatur. Eminent inter Academicos :

a) ARCESILAUS (316-241), dux Academiae 2 : — inquirit veritatem, adductis rationibus pro et contra ; sed de criterio inveniendo desperans statuit nihil esse pro certo affirmandum neque negandum, ad summum res quasdam videri probabiles (1) ;

b) CARNEADES (c. 219-129), dux Academiae 3 : — negat sensibus aut ratione posse veritatem attingi ; attamen concedit dari repraesentationes sat verisimiles ut a viro prudenti probari possint (= probabilismus).

II. Apud Romanos.—Sceptici juniores noti sunt AGRIPPA, MENODOTUS, SATURNINUS ; inter omnes vero primum locum obtinet SEXTUS EMPIRICUS (c. 150 p. C). — Rationes

(1) De ARCESILAO haec refert Tullius CICERO (Acad. post. l. I. c. 12) : « Arcesilaus negabat esse quicquam quod sciri posset, ne illud quidem ipsum quod Socrates sibi reliquisset ; sic omnia latere in occulto neque esse quicquam quod cerni aut intelligi posset. Quibus de causis nihil oportere neque profiteri neque affirmare quemquam, neque assentiones approbare, cohibereque semper et ab omni lapsu continere temeritatem, quae tum esset insignis, cum aut false aut incognita res approbaretur. »