Criteriologia
p. 126
dubitandi ad quinque tropos revocavit AGRIPPA : 1. Maxima opinionum diversitas ; 2. Relativitas omnium repraesentationum sensibilium ; 3. Vanitas sententiarum quae a dogmaticis tanquam principia statuuntur ; 4. Regressus in infinitum in demonstrando simul necessarius et impossibilis ; 5. Circuli vitiosi qui in demonstrationibus vitari nequeunt (= diallelus : Σ' ἀλλάλων). Eosdem tropos SEXTUS EMPIRICUS magis declaravit, et insuper difficultates induxit contra principium causalitatis, contra existentiam criterii veritatis, etc. Conferantur ejus opera.
T. CICERO (106-43 a. C.) Academiae mediae adhaesit, et in multis quaestionibus, etiam gravioribus, probabilitate contentus est. A doctrina Carneadis paululum recessit in eo quod admiserit sententias alias esse aliis verisimiliores.
NOTA : Ex documentis quae ad nos usque pervenerunt, manifestum est a scepticis antiquis objectivitatem cognitionis in dubium vocatam esse, non autem rerum in nobis apparentiam, seu certitudinem subjectivam, quatenus est factum conscientiae. Cf. DIOGENES LAERTIUS, in Vita Pyrrhonis ; SEXTUS EMPIRICUS. Hypot. Pyrrh., I. I, c. 7, 10, etc.
RECENTIOR :
I. Medio aevo semina quaedam scepticismi sparsim reperiuntur, vg. in nominalismo et conceptualismo, in doctrina de duplici veritate, quarum una ad rationem, altera ad revelationem pertineat, ita quidem ut possint quandoque sibi opponi.
II. Post inceptum saeculum XVI usque ad tempora nostra, nominari solent tanquam sceptici multi auctores inter quos Michel MONTAIGNE (1533-1592), Petrus CHARRON sacerdos (1541-1603), Franciscus SANCHEZ, medicus e Lusitania oriundus in Gallia degens (c. 1562-1632), Franciscus de LA MOTHE LE VAYER (1588-1672), Daniel HUET, episc. Avricensis (1630-1721), ANGELUS SILESIUS (1624-1677), Blasius PASCAL (1623-1662) — quibus adduntur P. BAYLE ( )
(1) « Je ne suis qu'un Jupiter assemble-nues. Mon talent est de former des doutes, mais ce ne sont pour moi que des doutes. » Lettre au P. de Tournemine.