Criteriologia
p. 133
IV. Ignorantia. — Multa ignoramus : hoc est factum. Exinde vero a) non sequitur non posse cognosci quidquam. Nam (1) res non ita inter se cohaerent ut cognitio unius pendeat a cognitione caeterarum : quis vg. est nexus inter veritates. ordinis moralis et scientias mathematicas ? — (2) in objectione assumitur gratis cognitionem aut scientiam vel nullam esse vel esse exhaustivam cognoscibilitatis rerum : quae cognitio exhaustiva solius Dei est; cognitio vero humana est progressiva, non omnia simul complectitur, modo ignorat, modo dubia est, modo errat, etc. ; — b) neque ex eo quod multa ignota sint recte concluditur deesse criterium quo secernantur res cognitae a non cognitis. Et proinde confugiendum est ad inquisitionem reflexam (1).
V. Malus genius. — Haec objectio, quae vix ullius est momenti pro eo qui rectam notionem Dei habet, sufficit quidem ut nos incitet ad problema instituendum ; sed non talis est ut cogat nos ad dubitandum positive de valore nostrae facultatis. Ex eo enim quod vitium in facultate possibile sit, a) nondum sequitur illud revera existere imo necessario existere, et proinde b) non sequitur deesse criterium quo illud detegi possit. Quod ad Cartesium attinet, non est dubium quin ei objectio ex malo genio ad hoc tantum inservierit ut dubitationem suam methodicam ad omnem certitudinem extenderet.
II PARS : Secundum non ostenditur.
I. Etiamsi — non enim licet aliorum sinceritatem in suspicionem revocare — reflexione instituta, Sceptici nul-
vaut, « il est clair que Dieu lui-même, s'il venait jamais à mettre en question son intelligence, serait tout autant que nous incapable de lever un pareil doute. » Ch. DUNAN, Essais de philosophie générale, p. 629.
(1) « Inter philosophos alii putaverunt sciri posse omnia : hi sapientes utique non fuerunt ; alii nihil : et ne hi quidem sapientes fuerunt. Illi, quia plus homini dederunt ; hi, quia minus ; utrisque in utramque partem modus defuit. Ubi ergo sapientia est ? Ut neque te omnia scire putes, quod est Dei ; neque omnia nescire, quod est pecudis. » LACTANTIUS, de div. Instit. l. 3, c. 6.