Criteriologia
p. 134
lum objectivitatis criterium detexerint; si reflectenti dubium manserit utrum certitudines suae oriantur in subjecto ex causa intra-subjectiva an extra-subjectiva, non potest inde legitime concludi problema esse in se insolutum, i. e. a nemine solutum esse.
II. Ratio praecipua ad id demonstrandum desumitur ex eo quod homines, etiam in ordine reflexo et post inquisitionem criticam, saepe fallantur et sibi contradicant. Unde concludunt evidentiam quae tantopere extollitur a dogmaticis, non esse signum inconcussum veri (1).
Huic objectioni responderi potest : 1 Multa sunt de quorum objectivitate homines post reflexionem non dubitant. — 2 In iis de quibus evidentia immediata datur, homines sibi non contradicunt. — 3 Quod attinet ad errores et contradictiones hominum in ordine reflexo, videndum est utrum causam suam non habeant potius in defectu reflexionis, quo fiat ut evidentia ibi existimetur adesse ubi nulla est; atque ideo, ut corrigatur defectus iste, si quis adsit, iterum recurrendum est ad reflexionem. Non est dubium quin homines inconsiderate abutantur voce evidentia.
III. Hinc cum insolubilitas problematis non sit a priori manifesta — ut dictum est in 1 parte —, invitandi sunt Sceptici ut novam inquisitionem reflexam diligenter et methodice incipiant. Cum reflexio pendeat a libera hominis voluntate, hujusmodi inquisitio semper possibilis erit; cum ex altera parte res maximi momenti, cum ad vitam praesentem dirigendam, tum ad futuram praeparandam, ab ea pendeant, nunquam licebit eam tanquam inutilem rejicere.
Corollaria
I. — Quare falsum est id quod non pauci asserunt, sc. cum viro sceptico nullum haberi posse colloquium. Data problematis accipit cum principio contradictionis, et proinde
(1) « ... Il n'y a pas d'enseigne à l'hôtel de l'évidence ». HOBBES, Cf. RABIER, Logique, pp. 371 sq.