Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 136

titudinum » vel habetur tanquam objective certa, vel non ; si primum, aliquid objective certum datur ; si secundum, haec doctrina potest esse falsa. — Respondet Scepticus : eligo secundum, scil. haec doctrina est persuasio subjective certa, de cujus valore nihil potest certo sciri.

2 . — Scepticismus adversatur naturae humanae : conscientia enim teste, homo appetit scientiam seu cognitionem rerum in se, et proinde aptus est ad cognoscendum, cum appetitui naturali semper respondeat aptitudo. Scepticismus igitur, docens hominem non esse aptum ad scientiam quam naturaliter desiderat, contradictionem in naturam humanam inducit. — Respondet Scepticus : fortasse homo est machina male constructa ; imo ita videtur dicendum, nam homo appetit id ad quod nullam habet aptitudinem ( ).

Alias confutationes incongruas vide apud Clem MERCIER. Crit. gén., pp. 70-75.

Difficultates.

1. Sciri omnino nequit utrum mens sit apta ad cognoscendum ; fieri namque potest ut objecta deformet vel exhibeat id quod nullatenus existit. Hinc a priori reflexa inquisitio vitiata est. — R. Sciri nequit processu discursivo, c. ; reflexione in actum quo mens cognoscit objectum, nescio. videbo. — 2. Rationes dubitandi de valore facultatis (sc. errores, contradictiones, etc.) sunt positivae. E. Dubium positivum admitti debet initio problematis critici. — R. d... dubitandi, i. e. inquirendi num facultas natura sua et semper nos decipiat, an aliquando et accidentaliter tantum, sunt positivae, c. ; ... dubitandi positive de facultate

(1) Je lis dans un auteur bien intentionné : « Dubitatio universalis, quam sceptici obtrudere conantur, tanquam bonis moribus ac naturae humanae mentis adversa, est plane rejicienda. » Très bien, mais si le scepticisme a raison, quelles sont les bonnes meurs ? Cet argument pragmatique ne vaut ni dans l'ordre synthétique, lequel suppose le scepticisme réfuté, ni dans l'ordre analytique, dans lequel on cherche un critère de vérité.