Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 135

nihil restat nisi ut in reflexione methodice instituenda cum caritate et patientia adjuvetur. Quodsi male dispositus sit, difficile admodum erit eum ad reflectendum adducere : non philosophia sed Deus solus potest mutare corda.

II. — Nostra thesi confutatur etiam Probabilismus Carneadis et 3 Academiae. Probabilismus enim ad duo puncta reduci posse videtur :

a) Nullum de facto datur criterium certitudinis, nec de jure dari potest. Rationes hujus assertionis eaedem sunt quas Sceptici adducunt.

b) Attamen pro objectivitate nonnullarum certitudinum rationes quaedam (vg. constantia et concordia imaginum, etc.) sat probabiles aut verisimiles existunt ut possit homo in vita practica sese dirigere.

Jamvero prima assertio argumentis Scepticorum non probatur ; hinc falsa est etiam secunda, saltem quatenus est exclusiva : concedimus multa probabiliter cognosci, sed manet quaestio utrum possit aliquid etiam cum certitudine sciri. Responsio negativa huic quaestioni facta fundamento caret.

Scholia

I. — De relatione Scepticismi cum fide revelata. — Clarum est, si nihil sciri potest, subrui omnia praeambula fidei ideoque et fidem ipsam. Hinc doctrina Scepticorum recte appellatur haeretica : « ... opinio namque quorumdam erat quod nulla veritas alicujus rei haberi possit ab homine, et ex hoc derivata est haeresis Academicorum dicentium nihil pro certo sciri posse in hac vita. » S. TH., in Joan. c. IV, l. 4.

Attamen falsitas Scepticismi ostendenda est philosophice, siquidem ratio theologica non prius valet quam Scepticismus ostensus est falsus.

II. — De argumentationibus invalidis. — Pleni sunt libri argumentis quae Scepticos non tangunt, quia vel ignorant quaestionem, vel principium petunt. Exempla :

1 . — Doctrina : « dubitandum est de objectivitate cer-