Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 142

cum regulis analysis geometriae et algebrae, eamque quatuor regulis exprimit (Discours, 2 p.). Hujus methodi applicatione ad res algebricas, intra spatium paucorum mensium, plura problemata solvit quae difficillima reputabantur. Hoc felici exitu fretus, confidit nullam esse tam reconditam veritatem quae non possit eodem modo detegi (ib.).

4 Decernit igitur hanc methodum aliis disciplinis applicare. Animadvertit autem harum disciplinarum principia a philosophia esse mutuata. Sed ex una parte in philosophia nihil apparet certi, cum omnia sint in contentione posita; ex altera autem, sese Cartesius juniorem reputat (in 1619 annum agebat 23) quam qui possit hujusmodi principia constituere. Quare novem sequentibus annis (1619-1628 vel initio 1629), suam methodum perficit, problemata mathematica solvendo et alia etiam quae, sepositis elementis aliis, ad mathematica proxime accedunt (Discours, 3 p.).

5 Interea, licet in philosophicis rebus nondum differat a vulgo, fama spargitur ab eo novam philosophiam adinventam esse. Hinc duplici motivo impulsus, primo ut stabiliat fundamenta philosophica scientiarum, deinde ne alius sit quam reputatur. Neerlandiam petit, in qua sperat se majore cum animi tranquillitate posse methodum suam ad philosophiam applicare (1629).

6 Statim meditationi rerum metaphysicarum per novem menses incumbens, Cartesius brevem tractatum scribit (Cf. Discours, 4 p.), ex quo postea (1641) Meditationes prodibunt. Dum his occupatur, interrogatione ei facta (a P. Mersenne) de modo explicandi parhelias, inducitur ut phaenomenis meteorologicis studeat, deinde phaenomenis luminosis et toti systemati mundano, tandem ut conclusiones suas in unum redigat in libro du Monde qui debebat esse quasi explicatio vel confirmatio suae Metaphysicae (Discours, 5 p.). Attamen audita condemnatione Galilei (1639) cujus principiis adhaerebat, opus inceptum dereliquit (Discours, 6 p.). Hujus operis aliquae tantum partes postea, suadente ejus amico Huyghens, prodierunt cum