Criteriologia
p. 143
ipsa Méthodo (8 Junii 1637) sub titulo : « Discours de la Méthode pour bien conduire sa raison et chercher la vérité dans les sciences, plus la Dioptrique, les Météores et la Géométrie ».
7 Cartesius plenam mentis suae maturitatem adeptus, systema suum magis explicat, sed semper eodem sensu, in operibus : Meditationes de prima philosophia (1641) et Principia Philosophiae (1644). Generatim nihil adversariis suis concedit. Imo ad tantam fiduciam pervenit ut in votis habeat systema quoddam philosophicum componere cujus centrum Cosmologia occupetur, et quod possit in scholis Aristotelico systemati substitui.
8 Animadvertendum est philosophiam Cartesianam esse practicam. Nihil vult aliud Cartesius quam eas cognitiones comparare quae ad hominis utilitatem conferre possunt. Metaphysica ab eo eatenus colitur, quatenus aliis scientiis, fundamenti instar, subservit (Discours, 6 p.). Inter veritates transcendentes, nullas admittit cum absoluta certitudine nisi existentiam Dei et animae immortalitatem.
II. Methodus Cartesiana circa cognitionem.
A. Methodus summatim descripta. — Sceptici in suo dubio perseverant eo quod, inquiunt, sciri nequit utrum assensus certus, qui judicio exprimitur, fiat sub influxu objecti cujusdam a judicante non dependentis, an ex causa ignota subjecto interno, eamque rationem omni prorsus judicio extendunt. Cartesius autem, admissis Scepticorum objectionibus, in ipso dubio reperit saxum vel punctum Archimedis quo objectivitas omnium fere certitudinum naturalium e suis quasi ruinis excitata iterum instauratur. Hinc dubium ipsum est methodus seu via ad veritatem perveniendi.
B. Methodus articulate descripta. — I. Scopus. — a) Cartesius secum statuit nihil admittere quod non sit absolute certum atque inconcussum ; — b) In veritate admittenda vult a puncto aliquo firmissimo proficisci, in quo,