Criteriologia
p. 144
tanquam in fundamento, caetera ordinate superaedificet ; — c) In cognitionibus suis evolvendis statuit eo usque progredi quo id per vires suas sibi licebit (1).
II. Media ad scopum assequendum. — Haec media considerari possunt primo in statu intentionis et deinde in statu executionis.
1 In statu intentionis. — a) In judiciis humanis multa sunt probabilia, multa consuetudine accepta, multa dubia vel erronea (2) ; — b) Ut veritas, aut potius saxum in quo fixa sit veritas, certo detegatur, omnia judicia sunt « rejicienda », non secus ac si essent falsa, i. e. inepta ad scientiam fundandam, de quibus vel levissimum dubium moveri potest ; — c) Si quid reperiatur, de quo ne fingi quidem possit ratio dubitandi, illud manebit punctum immobile ; — d) Tanta est Cartesii fiducia in felicem exitum suae inquisitionis, ut non timeat rejectionem certitudinum ad extremos usque limites protrahere ; — e) Attamen, quod sedulo notandum est, extra dubitationem suam consulto relinquit veritates morales, religiosas et revelatas, quia existimat nemini licere harum veritatum fundamenta scrutari absque peculiari Dei gratia.
2 In statu executionis. — Omissis veritatibus moralibus et revelatis quibus opus habet ut vitae suae morali provideat, Cartesius caeteras veritates examini subjicit, et inquirit utrum adsint rationes de eis quoquo modo dubitandi easque a scientia removendi.
a. Dubium non altingit notiones ipsas, sed sola judicia
(1) On reconnaît là l'esprit géométrique de Descartes, qui est une des caractéristiques de sa philosophie. « Conduire par ordre ses pensées en commençant par les objets les plus simples », « chercher les premières causes et les vrais principes dont on puisse déduire les raisons de tout ce qu'on est capable de savoir », ce sont des phrases que l'on retrouve à chaque instant sous la plume de Descartes.
(2) Voir des exemples de certain et de probable mis sur la même ligne, avant et pendant l'époque de Descartes, dans P. ROUSSELOT, L'Intellectualisme de saint Thomas, pp. 169-172 sq. 176 sq. 179, Conclusion.