Criteriologia
p. 146
tare, ergo mihi videor me esse, sed fortasse fallor », respondet Cartesius, sicut S. Augustinus (1) olim responderat : « si fallor, sum ». Cf. Discours, 4 p.
NOTA. De Cogito ergo sum plura sunt animadvertenda :
1. Vox cogitatio, ad mentem CARTESII, non tantum actus intellectuales, sed et reliquas subjecti affectiones conscias designat : « Sed quid igitur sum ? res cogitans : quid est hoc ? — nempe dubitans, intelligens, affirmans, negans, volens, nolens, imaginans quoque et sentiens. » Med. 2 ; cf. Med. 3.
2. Particula ergo, secundum CARTESIUM, a) non significat syllogismum (i. e. enthymema); sc. « cogito, ergo sum » non est conclusio ratiocinii in quo major esset : quidquid cogitat existit — contra RABIER, op. cit., p. 101 sq. ; — nec b) illationem analysi obtentam, sc. existentia propria non est unum ex elementis in quae dividatur factum cogitandi ; — nec c) synthesim duorum factorum disjunctive et successive apprehensorum : nam existentia separari nequit a cogitatione conscia. Hinc d) cogito ergo sum est unica propositio quae, ob infirmitatem sermonis, duplici verbo exprimitur, vel est duplex expressio ejusdem facti simplici intuitu apprehensi : nempe, nulla est conscientia absque existentia 765 Ego, neque existentia 765 Ego sine conscientia. Cf. Discours, 4 p., et Resp. ad obj. >.
la recevoir sans scrupule pour le premier principe de la philosophie que je cherchais. » Discours, 4 p. — S. THOMAS avait déjà fait la même remarque : « Nullus potest cogitare se non esse cum assensu : in hoc enim quod cogitat percipit se esse. » de Ver., q. 10, a. 12.
(1) De civ. Dei. l. 11, c. 26. M. XLI, 340. Sic arguit Academicos objicientes : « Quid si falleris ! — Si enim fallor. sum. Nam qui non est utique nec falli potest : ac per hoc sum si fallor. » Alibi haec habet S. AUG. : « Intima scientia est qua nos vivere scimus, ubi ne illud quidem Academicus dicere potest : Fortasse dormis et nescis, et in somnis vides... Sed qui certus est de vitae suae scientia, non in ea dicit : Scio me vigilare : sed : Scio me vivere : sive ergo dormiat, sive vigilet, vivit. Nec in ea scientia per somnia falli potest, quia et dormire et in somnis videre viventis est. Nec illud potest Academicus adversus istam scientiam dicere : Furis fortassis et nescis, quia sanorum visis similima sunt etiam visa furentium ; sed qui furit, vivit : nec contra Academicos dicit : Scio me non furere, sed Scio me vivere. Nunquam ergo falli nec mentiri potest, qui se vivere dixerit scire. » De Trinit. l. 15, n. 21 ; cf. De libero arbitrio, l. 2, c. 3 ; Soliloquia II, l. — De affinitate Cartesii cum S. Augustino legi possunt : KLEUTGEN, Phil. Ancienne, Diss. III, art. 3 ; — Cf. Paul VIALLET. Je pense, donc je suis, Introduction à la méthode cartésienne (Alcan 1897), p. 120 sqq.