Criteriologia
p. 147
IV. Criterium veritatis. — Cartesius analysi inquirens quodnam sit motivum certitudinis indefectibilis judicii Cogito ergo sum, et simul veritatis ejusdem criterium, illud reperit unice in clara et distincta perceptione rei quae judicio exprimitur, sc. hic, perfectae identitatis ⁊ Ego cogitantis cum ipsius existentia. Aliis verbis : judicium Cogito ergo sum, ob eam unice rationem est inconcussum, quia est evidens ; non igitur quia ⁊ Ego attingitur, sed quia id quod attingitur cum omnimoda evidentia attingitur.
Propterea criterium veritatis in genere Cartesius reponendum esse statuit in clara et distincta rei perceptione (1). Nempe quidquid clare et distincte percipitur, illud est objective certum (sive pertineat ad ordinem idealem sive ad realem). Scientiae est propositiones ex principiis evidentibus deducere, vel cum illis evidenti nexu connectere, uti fit vg. in mathematicis.
V. Recuperatio certitudinum vel constructio scientiae. — Ex ⁊ Ego profectus et ope criterii evidentiae, (1) ascendit CARTESIUS ad Deum veracem, (2) exinde descendit ad mundum externum, (3) alia quaedam pro objectivis declarat.
I Deus existit et est summe verax.
A. Deus existit. — Id triplici via constat : a) ex idea clara et distincta entis perfectissimi, in cujus essentia includitur existentia actualis et non possibilis tantum (= argumentum ontologicum). Hoc argumentum positum est tertio loco in Tractatu de Methodo et in Meditationibus, et primo loco in Principiis Philosophiae. Hinc Deus realiter existens innotescit absque ratiocinio in ipsa ejus notione nobis innata. Cf. Discours, 4 p. ; Med. 3 ; Princ., 14.
(1) « Et ayant remarqué qu'il n'y a rien du tout en ceci : je pense donc je suis, qui m'assure que je dis la vérité, sinon que je vois très clairement que pour penser il faut être, je jugeai que je pouvais predre pour règle générale que les choses que nous concevons fort clairement et fort distinctement sont toutes vraies, mais qu'il y a seulement quelque difficulté à bien remarquer quelles sont celles que nous concevons distinctement. » Discours, 4 p.