Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 148

b) Ex eo quod idea entis perfecti non proveniat a me, nec ab ulla re finita. Etenim id quod idea repraesentatur suum archetypum habet in aliquo ente reali; et proinde, ubi repraesentatur ens perfectum, archetypus (et simul causa ideae) est ens perfectum, sc. Deus. Implicite enim excluditur quoque malus genius. Cf. Discours, ib.; Princ., 18.

c) Ex eo quod idea entis perfecti ostendit me a meipso non existere. Nam si existentiam mihimetipsi dedissem, dedissem utique simul cum existentia omnes perfectiones quas non habeo et quas mente concipio. — Praeterea, cum non existam totus simul, requiritur explicatio existentiae meae singulis momentis continuatae, sc. Deus qui me perseveranter creet. Cf. Discours, ib.; Méd. 3; Princ., 20-21.

B. Deus est summe verax. — Deus est omniperfectus : nam omnes perfectiones continentur in notione Dei; et proinde, quoniam veracitas est perfectio, Deus est summe verax, ita quidem ut repugnet nos ab eo decipi.

NOTA : De vi et sensu argumentorum CARTESII ad Deum demonstrandum, non una est auctorum sententia. Alii censent ea esse seorsim accipienda, alii contra putant 2 et 3 esse defensionem primi. quibus scilicet respondeatur objicienti : « Fortasse idea entis perfectissimi est creatio subjectiva. »

II Existunt res externae. — Hoc ostendit Cartesius in triplici principio nitens : a) res sunt possibiles, ut constat ex ipsa earum notione clara atque distincta — b) in nobis impulsum aliquem quandoque experimur ad eas pro realibus tenendas — c) Deus, utpote summe verax et auctor facultatum mearum cum suis impulsibus, nequit me in errorem inducere.

Hucusque habemus igitur tria : cc Ego, Deum, mundum externum.

III Defensio memoriae. judiciorum ordinis idealis, etc. — Veracitas Dei est etiam in causa cur liceat fidere memoriae in ratiociniis praesertim longioribus, et generatim ideis claris in omnibus casibus de quibus nondum fuit sermo. Hac ratione justificantur principia et judicia ordinis idealis (quae secundum Cartesium a libera Dei voluntate pendent!)