Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 152

nihil in ambiguo relinqui. Jamvero, in méthodo cartesiana, plura (vg. dubium, sensus et valor criterii evidentiae, sensus et valor argumentorum pro existentia Dei, etc.) ita inclara sunt ut de eis perpetuae existant controversiae.

De dubio Cartesii. — Controvertitur utrum hujusmodi dubium fuerit reale an fictum, positivum an negativum. Rationes quas inducit Cartesius, sive ex ordine historico (errores, contradictiones, etc.), sive ex ordine possibilium (hypothesis mali genii), et quas dicit insolubiles, suadent dubium ejus positivum fuisse. Idemque suadet explicita exclusio veritatum moralium et revelatarum. Nihilominus explicationes quas alibi affert innuunt negativum potius fuisse dubium. Recolatur vg. comparatio pomorum de quibus quaeritur num corrupta sint necne ( ).

Quod ad quaestionem hanc attinet, haec dicenda videntur :

a) Dubium Cartesii fuit negativum : 1) De facto rejecit singulas certitudines quas hactenus in mente gessit, eo quod alicui objectioni obnoxiae sint, atque ideo pro inconcusso fundamento scientiae adhiberi nequeant. 2) Harum vero objectionum minimus est valor, proptereaque Cartesius dubium suum vocat « hyperbolicum » ; attamen, hoc omisso, statim accedit ad factum conscientiae : « Dubito — positive an negative, non dicitur — i. e. cogito ergo sum ». 3) In nullo momento suae methodi timuit Cartesius ne facultas sua inepta esset ad cognoscendum ; imo maxima semper fuit fiducia ejus in valorem rationis. 4) Caeterum, etiamsi

(1) « Je me servirai d'un exemple fort familier pour lui (P. Bourdin) faire entendre la conduite de mon procédé, afin qu'il ne l'ignore plus, ou qu'il n'ose plus feindre qu' l ne l'entend pas. Si par hasard il avait une corbeille pleine de pommes, et qu'il appréhendat que quelques-unes ne fussent pourries et qu'il voulut les ôter, de peur qu'elles ne corrompissent le reste, comment s'y prendrait-il pour le faire ? Ne commencerait-il pas tout d'abord à vider sa corbeille, et, après cela, regardant toutes ces pommes les unes après les autres, ne choisirait-il pas celles-là seules qu'il verrait n'être point gâtées, et, laissant là les autres, ne les remettrait-il pas dans son panier ? » Rép. aux 7 obj. (du P. Bourdin).