Criteriologia
p. 153
dubium fuisset positivum, i. e. ob rationes in hoc stadio suae methodi insolubiles, ulteriori sua inquisitione eas rationes solvit Cartesius vel se solvere existimat. Qua solutione dubium positivum initio admissum comperitur fundamento caruisse.
b) Nihilominus mentem suam Cartesius non tali claritate aperuit qua praecludatur omnis controversia.
c) Tandem necessarius non est apparatus qua utitur ad dubitationem suam universalem introducendam.
De criterio veritatis. — Controvertitur utrum evidentia Cartesiana sit subjectiva : « Id quod est mihi clarum, est mihi verum », an objectiva : « Id quod est mihi clarum, est verum simpliciter et absolute. » Evidentiam subjectivam multi intelligunt, inter quos LAMENNAIS, COUSIN, FOUILLÉE, neo-scholastici plurimi; evidentiam objectivam multi quoque interpretantur, inter quos C MERCIER. Qua de re haec videntur dicenda :
a) Evidentia est objectiva — et proinde non admittit Cartesius posse propositiones contradictorias esse simul veras pro diversis mentibus ( ).
b) Attamen defectus claritatis in ea re aliquatenus excusat eos qui evidentiam subjectivam intellexerunt : difficile enim aliae sententiae cum aliis conciliantur ( ).
(1) « Toutes les fois que deux hommes sont d'un avis contraire sur la même chose, à coup sûr l'un ou l'autre se trompe ; bien plus, aucun ne semble posséder la vérité, car si les raisons de l'un étaient certaines et évidentes, il pourrait les exposer à l'autre, de telle manière qu'il finirait par le convaincre également. » Règles pour la direction de l'esprit, II règle.
(2) On lit, par exemple (Ep. 6) : « Nequidem dicere ausim Deum facere non posse, ut unum et duo non sint tria ; sed tantum dico, illum mihi talem mentem indidisse, ut a me concipi non possit aggregatum ex uno et duobus, quod non sit tria ; atque talia implicare contradictionem in meo conceptu. » En réalité, Descartes affirme que la vérité est ce que Dieu la veut. Dieu ayant voulu que 2 + 1 = 3, il est vrai que 2 + 1 = 3 ; et Dieu ayant voulu cela, il m'a donné un esprit pour lequel 2 + 1 = 4 est impensable. Mais cela n'empêcherait point que, relativement à moi, l'évidence ne soit objective.