Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 155

diversum, directe potest erui, sive sit Deus, sive sit mundus a Deo distinctus. Argumentum scilicet ontologicum admitti nequit, ut in Theodicea declarabitur. Ut ex subjecto cogitante adscendi possit ad Deum, necesse est omnino adhibeatur principium rationis sufficientis vel causalitatis, cujus valor a Cartesio nondum ostensus est. Hinc corruit unum ex fundamentis quibus opus habet Cartesius ad certitudines suas recuperandas ; ita quidem ut subjectum cogitans maneat intra se clausum (1). Sic intelligitur quid sibi velint auctores, ubi dicunt a Cartesio apertam fuisse viam scepticismo, subjectivismo, idealismo, etc. (2).

Quartum vitium : Methodus cartesiana deficit in judiciis ordinis idealis justificandis. — Judicia ordinis idealis maximi sunt momenti in scientia humana construenda.

(1) Cf. MONTAGNE. Revue Thomiste, août 1910, p. 432.

(2) Leguntur apud P. SCHIFFINI (Princ. Phil. *, p. 395 sq.) haec verba quae, curiositatis gratia, citare juvat : « Quare jure merito plures notarunt periculum idealismi quod hac methodo creatur. Apposite de LEHEN : « Nam, exclusa semel, tanquam inani, sensus communis persuasione de objectiva realitate mundi, et posito quod talis realitas demonstratione indigeat ; cum demonstrationes a Cartesio allatae, vel propter circulum vitiosum quem involvunt, vel aliis de causis, pluribus non satisfacerent, philosophi novas certatin excogitaverunt, haud meliori successu. Unde vitio demonstrationum in rem demonstrandam resiliente, illi qui rationi magis quam sensibus adhaerere gloriabantur, rem ipsam in dubium reale verterunt. Hinc praestantissimus Cartesii discipulus Malebranche corporum existentiam nonnisi per revelationem et per fidem admisit. Berkeley ipsam prorsus negavit. Tandem Kantius et post ipsum plerique Germani philosophi omnem realitatem objectivam negarunt. eo quod Cartesii vestigia prementes, illa voluerint ratiocinatione fundamenta scrutari, quae simpliciter erant ex sensu communi admittenda. Hinc natum est illud problema logicum, de certitudine et realitate objectiva, in quo solvendo hujus saeculi philosophi incassum desudant, quin ullus possit ceteris satisfacere : sed contra, ut singulos legenti patet, unusquisque praecedenti exprobat, ipsum novas scepticismo addidisse vires, certitudinem inepte demonstrando. » Logica, n. 567. — Qui expositionem nostram attente legit, is statim intelliget methodum nostram toto coelo distare ab ea quae in superioribus lineis scripit.