Criteriologia
p. 156
Quod ex eo jam elucet quod, omissis judiciis ordinis idealis (rationis sufficientis, causalitatis, etc.), subjectum cogitans nequeat extra conscientiae suae fines egredi. Propterea necesse omnino erat eadem diligenti cura et ex professo exponere eorumque objectivitatem ostendere. Quod sane non satis apparet in methodo cartesiana : ideoque ex hac parte manca est et compleri debet.
Scholia
I. De emendationibus methodo cartesianae afferendis.
1 Haec dicenda videntur :
a) Rationes (contradictiones, errores, etc.) ne afferantur tanquam motiva « rejiciendi » omnes certitudines, sed tanquam motiva quae ostendant necessitatem problema criticum scientifice instituendi ;
b) In problemate solvendo, poni potest ut « saxum » inconcussum ipsa realitas subjecti cogitantis ; sic enim habetur factum (primum ens) quod nemo scepticus denegare poterit ;
c) Realitas subjecti cogitantis ideo negari nequit quia est immediate evidens. Inde eruitur criterium evidentiae ;
d) Ut egressus fiat ad res externas, prius justificanda sunt principia ordinis idealis quae immediate oriuntur a notione entis, sc. 7:5 Ego realiter existentis ;
e) Objectivitas principiorum et veritatum ordinis idealis non pendet logice a veracitate divina, sed vice versa.
2 Quaeri potest utrum methodus cartesiana hoc modo emendata maneat Cartesiana an sit essentialiter mutata. Hujus quaestionis solutionem iis relinquimus qui Criticae philosophicae student. Pauca hic sufficiant : 1. Essentiale est methodo cuivis ut sit via quaedam ; 2. Essentiale est viae cartesianae ut haec stadia percurrat : Ego, Deus, mundus ; 3. Haec stadia, adductis emendationibus propositis, servarentur in eodem ordine ; 4. Si quis existimet vitia in thesi reprehensa methodo cartesianae essentialia esse, profecto is dicere debet methodum emendatam non jam esse cartesianam.