Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 177

rum, relationibus causalitatis, substantialitatis, etc. inter se junctarum, sunt id quod reperio tanquam conjunctim productum a duplici causa hypothetica, incognita et incognoscibili, sc. a re in se et a meo Ego, actionem suam harmonice conferentibus.

Scientiae scopus est realitatem hanc sensibilem cognoscere, sive mundum phaenomenalem, qui non existit nisi dependenter a nobis.

B. Ratio practica : Fides veritates metaphysicas ad actionem ordinatam requisitas instaurare debet. In lege morali (— imperium categoricum) implicite continetur obligatio, et quae immediate inde sequitur, libertas arbitrii. Hinc ea omnia necessario « postulantur », sine quibus exsecutio legis moralis evaderet impossibilis, sc. bonum supremum, cunjunctio virtutis cum felicitate, et proinde immortalitas animae et Deus. Haec tria igitur cognosci quidem nequeunt, sed postulantur tanquam credenda.

2 Idealismus transcendentalis.

A. FICHTE (1762-1814). — Idem exordium desumit ac ipse Kant, sed rem in se e medio tollit. Unica realitas absoluta est : Ego absolutum, sc. subjectum absolutum, quod in diversas conscientias partitur, quarum una est meum Ego personale. Officium morale singulis praescribit ut, propriae personalitati renuntiantes, suum Ego cum Ego absoluto et universali confundant. Hinc lex amoris universalis.

B. SCHELLING (1775-1854). — Secundum Fichte, subjectum — sive absolutum sive particulare — ita absorbet objectum ut illud evanescat. In hoc Schelling dissentit a Fichte ; et ex duplici facto initium suae doctrinae sumit : ex una parte admittit actionem realitatis in intellectum ; ex altera vicissim actionem intellectus in realitatem. Inde sequitur identitas naturae et spiritus in ultima sua realitate ; scilicet, non sunt aliud quam duplex aspectus ejusdem absoluti.

C. HEGEL (1770-1831). — Vituperat Schelling eo quod aequalitatem instituerit inter naturam et spiritum. Neque