Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 178

debet objectum a spiritu absorberi, ut apud Fichte, nec ab eo penitus separari, ut in dualismo, neque cum eo ex aequo statui, ut apud Schelling; sed realitas inaequalis utrique tribuenda est. Spiritus continet objectum, et ideo realitatem superiorem possidet. Nam non datur subjectum sine objecto, nec objectum sine subjecto. Attamen subjectum est logice prius, licet realiter identicum sit cum objecto.

Subjectum (sc. Idea) cogitat mundum (sc. objectum) et sic, utpote cum eo identicum, realitatem suam obtinet. Idea quae totalitem entium cogitat appellatur Deus; entia particularia etiam cogitant, sicut Deus, et veritas consistit in conformitate utriusque cogitationis. Omne ens est idea et nihilominus omne ens est reale: quidquid rationale est, reale est, et vice versa. Cogitationes in nobis necessario determinantur secundum rythmum tripartitum: thesis, antithesis, synthesis; et categoriae fiunt concretae mediantibus formis imaginationis, itaque extensionem et successionem accipiunt, et tandem in pluritatem sese dividunt in sensationibus. Haec omnia necessitate quadam ineluctabili fiunt.

II. Doctrina Kantiana articulate descripta.

Scopus ultimus. — Kant solutionem quaerit huic quaestioni: de quibusnam rebus potestne scientia obtineri? Quaenam ex cognitionibus. quas homines pro scientificis habent, vere scientificae sunt, quaenam vero non? Deinde: potestne scientia nos aliquid certi docere de rebus in se, an de rebus apparentibus tantum? Et proinde quid valet Metaphysica?

Hinc non agit Kant directe de aptitudine suae mentis in genere; non dubitat quin sua facultas optimum instrumentum sit in suo ordine; sed quaerit quid hoc instrumento attingatur, intra quos limites operetur. Quare, post institutam crisim, doctrinam suam ut veram habet et tradit. Quapropter ii non recte agunt qui Kantium increpant eo quod « utatur facultate de cujus valore dubitat ad discernendum quid valeat sua facultas. » Eadem enim objectione utens, Th. JOUFFROY (cf. supra Th. IX) eos omnes con-