Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 179

demnat qui problema criticum animo serio solvere volunt; et ita inciditur in scepticismum absolutum.

2 Genesis Kantiana problematis. — Kant, primis temporibus activitatis suae intellectualis (1747-1760), rationalismo adhaeserat secundum quem ratio, absque dependentia a perceptione sensibili, res ipsas in sua natura apprehendit, sc. Deum, animam, immortalitatem, essentias rerum (SPINOZA, LEIBNIZ, WOLFF). Et proinde dogmaticus erat. Postea (circa 1760-1768), objectionibus angli HUME contra principia rationis et praesertim principium causalitatis « excitatus est a somno suo dogmatico ». His admissis objectionibus, adhaerendum est empirismo seu sensualismo, secundum quem tota cognitio originem ducit a sensatione, imo nihil est aliud quam sensatio transformata. At, eo ipso, perit scientia. Scientia enim est complexus judiciorum necessariorum, universalium et extensivorum, sc. in quibus praedicatum aliquid subjecto superaddit. Porro universalitas et necessitas nequeunt ex sensatione derivari et ideo haerendum est in scepticismo.

Kant vero antequam conclusionem hanc approbet, inquirere statuit num forte non existat media quaedam via inter dogmatismum Chr. Wolff et scepticismum D. Hume, sc. utrum non existant cognitiones ab experientia provenientes quae simul universales et necessariae sint. Per plures annos fluctuat mens ejus (1769-1780). Tandem existimat se mediam viam in Criticismo invenisse (= Critica rationis purae, 1781) secundum quem dantur judicia a priori, scientifica, valoris universalis (contra D. Hume); et proinde existit scientia, eaque legitima; sed hujusmodi judicia nequeunt ad realitates extendi quae experientiam sensibilem (actualem vel possibilem, propriam vel alienam) transcendunt; et proinde Metaphysica nequit esse Scientia. Insuper agnosticismus metaphysicus non impedit quominus admittatur dogmatismus moralis (= Critica rationis practicae, 1788).

3 Methodus a Kantio adhibita.

a) Methodus est transcendentalis, i. e. a priori. Scilicet in-